Pontificia Universitas Gregoriana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pontificia Universitas Gregoriana Romae

Pontificia Universitas Gregoriana est "sacrarum disciplinarum et cum sacris connexarum Studium generale in Urbe" (i.e. Romae) et "ad hoc indole sua ordinata est ut ... hos fines assequatur:

a) Selecti ex quavis mundi natione studentes, praesertim qui ad ministerium sacerdotale exercendum se praeparant, sive in germana Ecclesiae doctrina generalem sed vere scientificam institutionem recipiant, sive in formatione continua seu permanenti etiam studiis iam completis adiuventur, sive in particulari aliqua disciplina gradu altiori instruantur ad eam docendam, ad ipsam scientiam propria ope promovendam et ad alia munera obeunda in Populi Dei totiusque familiae humanae servitium;
b) Revelationis et sapientiae christianae patrimonium, mediis adhibitis liberae investigationis et debito Ecclesiae Magisterio obsequio servato, profundius in dies penetretur, plenius aperiatur et perficiatur; quo clarius perspiciatur relatio inter progredientes culturae humanae acquisitiones et fidem christianamque mundi visionem; et exinde validum subsidium praebeatur ad fidem intelligendam et dilatandam necnon ad opus pastorale et oecumenicum promovendum."[1]

Historia[recensere | fontem recensere]

Facies externa

Origo Pontificiae Universitatis Gregorianae quasi in illo ludo litterario exstitit, quem Sanctus Ignatius de Loyola (1491–1556), fundator Societatis Iesu, die 23 Februarii anno 1551 modesta appellatione Scuola di Grammatica, di Umanità e di Dottrina Cristiana gratis in domo ad Capitolii pedes Romae opibus adiutus a Gandiae clarissimo viro Francisco de Borgia conlatis, aperuit. Bibliotheca adhibita schola Collegium Romanum nominabatur. Iam eodem anno mense septembris ob ingentem iuvenum multitudinem schola in domum aptiorem (apud ecclesiam hodie nuncupatam S. Stefano del Cacco) translata est.

Gregorius XIII 'fundator et protector' Universitatis

Anno 1553, ludus litterarius in academia seu in studio generali elevatus est, philosophiae atque theologiae scholis institutis, et iam 1556 Papa Paulus IV ius ad titulos academicos conferendos una cum elevatione ad formam universitatis dedit. Ipsa universitas sedem mutavit anno 1557 ob incrementum studentium, et in palazzo dei Salviati (hodie apud Collegium Romanum) aedes invenit. Iussu Gregorii XIII anno 1581, sedes nova duce architecto Bartolomai Ammannati exstructa est, quae die 28 Septembris anno 1584 inaugurata est. Quam ob rem Gregorius XIII fundator protectorque universitatis appellatur. Ad usum studentium, quorum numerus duo milia superavit, nova ecclesia Sancto Ignatio dedicata consiliis de Orazio Grassi aedificata est (1626–1650).

Anno 1773, Societate Iesu exstincta, universitas procurationi clericis saecularibus demandata est. Revocata ad novam vitam societate (1814), Papa Leo XII universitatem antiquis moderatoribus restitutam voluit anno 1824. Hoc ab tempore nomen Universitatis Gregorianae (in honorem Papae Gregorii XIII) vocatur. Anno 1873, Athenaeum Gregorianum fere per vim rei publicae Italianae litterarios ludos claudere debuit, et in proximas aedes Borromaeorum discessit, ubi philosophicas et theologicas disciplinas tradi potuerunt. Pius IX eodem anno, exstinctione Universitate Pontificia Sapientia, Universitatem Gregorianam titulo pontificia ornavit. Anno 1876, iuris canonici disciplina adiuncta est. Papa Pius XI consociavit Pontificium Institutum Biblicum et Pontificium Institutum Studiorum Orientalium anno 1928 cum universitate. Novae aedes die 6 Novembris 1930 sollemiter apertae sunt, quae impulsu Papae Pii XI duce architecto Giulio Barluzzi in Piazza della Pilotta constructa est. Anno 1932, facultates missiologiae et historiae ecclesiae, anno 1951 facultas scientiarum rerum socialium instituta est. Aedes hodierna amplectuntur non solum aedificium anno 1930 exstructum, sed etiam aedificia tria, quae prope sunt, enim palazzo Traspontina, palazzo Lucchesi, et palazzo Frascara. Sub aedificio universitatis Sede Convegni Matteo Ricci effectum et die 25 Octobris 2005 apertum est, locus sescentis hominibus aptus ad conventus vel consessus faciendos.

Universitas hodierna aetate[recensere | fontem recensere]

Aspectus ingressus

Facultates[recensere | fontem recensere]

Facultates sunt:

Instituta[recensere | fontem recensere]

  • Spiritualitatis
  • Psychologiae
  • Scientiarum Religiosarum - Laikos
  • Studiorum de Religionibus ac Culturis

Alia[recensere | fontem recensere]

Magna Universitatis Aula
  • Centro Interdisciplinare sulla Communicazione Sociale
  • Centro Interdisciplinare per i Formatori nei Seminari
  • Centro "Cardinale Bea"
  • Corsi di lingue

Bibliotheca[recensere | fontem recensere]

  • Circiter 800 000 librorum
  • Circiter 3500 periodica

Studentes[recensere | fontem recensere]

  • Circiter 3000 ex 130 civitatibus

Alumni praeclari[recensere | fontem recensere]

Summi Pontifices Universitatis Gregorianae discipuli fuerunt:

Et etiam:

Inter studentes venerantur viginti sancti et triginta novem beati. Tres eorum exempli gratia nominantur:

Opera citata[recensere | fontem recensere]

  1. Pontificia Universitas Gregoriana, Statuta Pontificiae Universitatis Gregorianae (Romae, 1985), art. 2, p. 8.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Colpo, M. 2001. "Colegio Romano." In Diccionario histórico de la Compañía de Jesús: biográfico-temático, 848–850. Romae, Matriti.
  • Ghirlandia G. 2006. "Lo statuto attuale della Gregoriana." In Universitas Nostra Gregoriana: La Pontificia Università Gregoriana ieri e oggi, ed. P. Gilbert, 371-374. Romae.
  • Koch L. 1934. "Gregorianische Universität." In Jesuiten-Lexikon, 729–731. Paderborn.
  • Pontificia Universitas Gregoriana. 1935. Statuta Pontificiae Universitatis Gregorianae et consociatorum Pontificii Instituti Biblici ac Pontificii Instituti Orientalium Studiorum. Romae.
  • Pontificia Universitas Gregoriana. 1985. Statuta Pontificiae Universitatis Gregorianae. Romae.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]