Silmarillion
E Vicipaedia
Silmarillion est liber ab Iohanne Ronaldo Reuel Tolkien scriptus, a filio Christophoro ordinatus, et anno 1977 ab Allen & Unwin editus. Liber fabulas—non modo de creatione mundi, sed etiam de alteribus causae speciei mundi temporibus Hobbitis et Domini Anulorum—quae ante historias Hobbitis et Domini Anulorum accidunt enarrat et explicat. Maximi aestimandi sunt Silmarilles, lapides cari a Feanore alfo facti. Iis lapidibus ab improbo Melkore raptis, postulatisque a Valar 'potestatibus', Feanor et multi alfi alii fines Valarum ad occidentem sitos relinquentes a Valaribus damnati sunt. Sic humanitatem ab occidente in Terram Mediam inferrunt atque multa bella contra Melkorem gerunt; quo modo Silmarilles historiam mundi Tolkienis maxime adficiunt.
[recensere] Historia Silmarillion
Libri partes sunt quinque:
- Ainulindalë 'Ainurum musica'
- Valaquenta 'Valarum historia'
- Quenta Silmarillion 'Historia Silmarillium'
- Akallabêth 'Numenoris casus'
- Of the Rings of Power and the Third Age 'De Anulis Potestatis atque Aevo Tertio'