Gandalfus

E Vicipaedia
(Redirectum de Gandalf)
Salire ad: navigationem, quaerere
Ioannes McKellen, qui partes Gandalfi in serie pellicularum Petri Jackson egit.

Gandalfus[1] sive Gandalphus[2] (Anglice: Gandalf) est magus fictus a J. R. R. Tolkiene creatus. In libro Domino Anulorum, dux est Comitatus Anuli, Exercitusque Occidentis. In eiusdem auctoris libro Hobbitus Ille, antea scripto, Bilbo hobbitus anulum quendam invenit in montibus, qui gestorum ipsius invisibilem reddit, et hoc utitur dum ad Montem solummodo iter facit. In principio Domino Anulorum, Gandalphus, hunc anulum Unum Anulum esse ducens, Bilboni persuadet ut eum Frodoni donet. Deinceps Frodonem ex patria mittit ne Nazgul, inimicissimi Domini Anulorum servi, anulum inveniant.

Depictum Gandalfi

Gandalphus est Ainu. Ainuana gens est ab Eru Iluvatare (demiurgo) in principio creata. Tertia aetate mundi, Ainur quidam in Mediam Terram missi sunt, Istari nomine, quorum Gandalphus fidelissimus habebatur; alia ei nomina aliae gentes dant. In pelliculis tribus de Domino Anulorum a Petro Jackson factis, persona Gandalphi ab Ioanne McKellen histrione agitur.

Nomina[recensere | fontem recensere]

  • Gandalphus Canus
  • Gandalphus Albus
  • Olórin
  • Tharkûn
  • Mithrandir
  • Incánus

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Richard Sturch, ”Estne Tolkien Latine reddendus”, in Translating Tolkien: Text and Film, Walking Tree Publishers, 2011. Vide etiam nomen generis zoologici "Gandalfus" cuius auctor Colin McLay anno 2007 e nomine personae Tolkienianae constituit (cf. Gandalfus yunohana)
  2. I. R. R. Tolkien Hobbitus Ille; versio Latina auctore Marco Walker, anno 2012 Londinii edita.