Meridianus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
meridianus primarius ater et circulus parallelus 30 graduum ruber

Meridianus circulus circulus magnus est, qui per utrumque polum terrae globi it.

Meridiani circuli recto angulo circulis vel orbibus parallelis secantur, quorum unus etiam circulus magnus est, scilicet linea aequinoctialis.

Locus navis in mare exempli gratia determinatur circulo meridiano et circulo parallelo seu longitudine et latitudine geographica. Nauta circulum parallelum quo navis est invenire potest metiens altitudinem stellae polaris. Si altitudo polaris exempli gratia 90 gradus est, navis in polo septentrionali est. Si altitudo nulla est, si polaris ad lineam finientem stat, navis nescio quo in linea aequinoctiali est.

Horologium Grenovici

Quo modo autem meridianus inveniendus est? Nauta tempus locale metiri potest, exempli gratia tempus meridiei. Si etiam tempus locale contemporaneum cuiusdam meridionalis statuti horologii ope noverit, differentia temporum indicat quo meridiano nauta est. Si tempus locale exempli gratia meridies est et si novit horologii ope eo puncto temporis tempus locale in quodam meridiano primario ut dicitur octava hora esse, nauta ita novit se quattuor horis (intervallum inter duodecimam horam et octavam horam) ad orientem versus esse circuitu globi quattuor et viginti horas habente.

Nostra aetate hic primarius meridianus loco vici Grenovici statuitur. Ille meridianus qui trans observatorium Grenovici it, anno 1884 Heroopoli [1] primarius meridianus declaratus est.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Thesaurus Anglicus Latinus "Smith-Hall"