Roman numeral 10000 CC DD.svg

Thanach

E Vicipaedia
(Redirectum de Tanach)
Salire ad: navigationem, quaerere
Volumen Pentateuchi sive Thora ("Yanov" dicta, quod fragmenta eius clam in castra carceralia nomine "Yanov" translata ibique redintegrata sunt. Hodie Angelopoli asservatur.

Thanach (Hebraice: תנ״ך, TNK) est acronymium, quo in religione Iudaica canon Bibliorum Hebraicorum appellatur. Ex tribus partibus Thora ("praecepta"), Nebiim ("prophetae") et Chethubim ("scripta") constat, quae secundum antiquitatem ac momentum theologicum ordinatae sunt. Philo Alexandrinus 22 libros (pro 22 litteris abecedarii Hebraici) numeravit, editio hodierna 24 libros habet. Secundum Henricum Graetz circa annum 100 a.C.n. in synodo apud Iamniam habita canon Bibliorum Hebraicorum constitutus est. Quae hypothesis, etsi saeculo vicesimo vigebat, his diebus magis magisque in dubium vocatur.

Thanach idem est ac Textus Masoreticus aut Miqra (מקרא), quae Latine "id quod legitur" sonat. Miqra est notio antiquior, lingua Hebraica hodierna verba Thanach et Miqra sine discrimine commutantur.

Notio[recensere | fontem recensere]

Entire Tanakh scroll set.png

"TNK" est acronymium ex litteris initialibus Hebraicis trium principalium Bibliorum partium formatum. Consonantes thau (ת), nun (נ) et caph (כ; forma finalis ך) vocalibus additis Thanach vel Thenach (IPA: [taˈnax] vel [təˈnax]) enuntiantur (consonans finalis spirans - [χ] - effertur).

Thanach in comparatione Veteris Testamenti[recensere | fontem recensere]

De omnibus Thanach libris verba in Novum Testamentum allata sunt, sumpta quidem ex Graeca versione Septuaginta dicta. Marcion, qui fere saeculo secundo medio Thanach ut a demiurgo, non a Deo inspiratum recusavit, haereticus damnatus ex ecclesia expulsus est. Inde libri Thanach apud Christianos in usu manebant.

In religione Christiana circiter ab anno 190 omnes Thanach libri una cum aliis Graece scriptis, quas Septuaginta continet, notione "Vetus Testamentum" Novo Testamento contra positi sunt. Libri Veteris Testamenti integri recepti, sed aliter distributi sunt: Prima pars libros "historicos" continet (Genesis usque ad Esther), altera "sapientiales" (Iob, Psalmos, Proverbia, Ecclesiasten, Canticum Canticorum), tertia "propheticos". Novo Testamento antepositi et circa annum 400 canonizati sunt.

Numerus ac ordo scriptorum biblicorum in ecclesiis variat. Ecclesiae ex reformatione ortae solos libros Thanach approbant libros Graece scriptos (ab Ecclesia Catholica Romana "deuterocanonicos" appellatos) inter apocrypha numerantes.

Appellatio "Vetum Testamentum" ab Epistula ad Hebraeos repetit, ubi de "novo testamento" dicitur, quod priorem "veteravit" (Heb 8), Christus autem "novi testamenti mediator" (Heb 9,15) vocatur. His diebus sunt theologi, qui "Vetus Testamentum" "Primum Testamentum" appellent, ne id despectui habere videantur ac commune duarum religionum fundamentum esse affirment.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Tanach spectant.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]


Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!