Mare Levantinum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Mare Levantinum

Mare Levantinum[1] est pars orientalis Maris Mediterranei. A septentrionibus a litore Turcio terminatur, ab oriente a Syria, Libano et Israel, a meridie ab Aegypto et Libya. A boreo-occidente mare Levantinum Aegaeo mari adiacet, ab occidente Libyco. Maxima maris Levantini insula est Cyprus. Altitudo maxima est 4384 metrorum fere 80 km a Creta in meridiem versus. Area est circiter 320 000 km².

Antiquitate mare inter Carpathum et litus Aegyptiacum situm Mare Aegyptum appellabatur,[2] mare secundum litus Phoeniciae sive civitatum hodiernarum Syriae, Libani et Israel Mare Phoenicium.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]