Mare Bohaiense

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Conlocatio Maris Bohaiensis
Conlocatio Maris Bohaiensis.

Mare Bohaiense[1] (Mandarinice  ; Pinyin Bó Hǎi ; Wade–Giles Po-hai), etiam Sinus Bohai et Bohai vel Bo Hai appellatum, est intimus Maris Flavi sinus in litore Sinarum Boreo-Orientalium et Septentrionalium. Sua area est circa 78 000 km2. Propter propinquitatem Pecini, capitis Rei Publicae Popularis Sinarum (RPPS), mare est una ex occupatissimis orbis terrarum viis marinis.

Historia[recensere | fontem recensere]

Mare Bohaiense usque ad saeculum vicensimum ineuns Sinus Ziliensis[2] (Mandarinice 直隸海灣 Zhílì Hǎiwān ; Anglice Gulf of Chihli) et Sinus Bezili[3] vel Bezili (Mandarinice 北直隸海灣 Běizhílì Hǎiwān) saepe appellatum est. Zili et Beizili fuerunt provinciae historicae in regione circa Pecinum.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Mare Bohaiense a paeninsulis Liaodong Shandongque finitur. Temporibus recentioribus factum est una ex occupatissimis viis marinis. Sunt intra Mare Bohaiense tres sinus maiores: Sinus Laizou ad meridiem, Sinus Liaodong ad septentriones, et Sinus Bohaiensis ad occidentem. Ante orientalissimum Maris Bohaiensis finem, inter australissimum Paeninsulae Liaodong finem et septentrionalissimum Paeninsulae Sandong finem, iacet Fretum Bohaiense (Mandarinice 渤海海峡). Flumina quae sinum intrant sunt flumina Flavum, Hai, Liao, Luan. Sunt in regione sinus nonnullae copiae petrolei, inter quas Locus Shengli. Graves greges insulares vel insulae in sinu sunt Insulae Changshan (长山列岛), Insula Changxing, et Insula Xizhong (西中岛). Divisiones RPPS gradus provinciarum quibus sunt ora secundum Mare Bohaiense sunt, a meridie modo horologii? ientes: Provincia Shandong, Provincia Hebei, Municipium Tianjin, et Provincia Liaoning.

Urbes maiores secundum ora Maris Bohaiensis[recensere | fontem recensere]

Cuniculus[recensere | fontem recensere]

Administratio RPPS mense Februario 2011 nuntiavit se cuniculum viarium ferriviariumque trans Fretum Bohaiense ad coniungendas paeninsulas Liaodong Shandongque construere, cuniculum futurum esse 106 km longum confectum.[4]

Hydrocarbonia[recensere | fontem recensere]

Sinui Bohaiensi sunt maiores petrolei gasiique copiae, quae multum productionis ante litus suppeditant. Maior regionis locus est Shengli, qui, post decennium 197 adhibitus, circa 500 000 barrels? per diem iam generat, sed decrescit.[5]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notes[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)
  3. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)
  4. Asahi Shimbun, "China To Build Undersea Tunnel Crossing Bohai Strait", 18 Februarii 2011.
  5. China. Background. US Energy Information Administration.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Mare Bohaiense spectant.

Coordinata: 38°42′N 119°54′E / 38.7°N 119.9°E / 38.7; 119.9


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!