Ioannes Marshall (praefectus navis)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ioannes Marshall (17481819) fuit praefectus navis Britannicus.

Natus est Ramsgate in vico Cantensi die 11 Februarii 1748. Hominibus classis regiae aetatis suae decimae addictus, vivit paene perpetuo navigans. Anno 1788 fuit praefectus Scarborough, navis Primae Classis, quae damnatos ab Anglia ad Sinum Botaniam vexit. Tunc ab Australia ad Sinam navigavit, cum insularum Europaeis nondum notarum tabulas fecit, et novam negotiorum ad Cantonem Sinarum (sive Quancheum) viam invenit. Insulae quas "Seriem Domini Mulgrove" primum appellaverat sunt honoris eius causa serius appellati Insulae Marsalienses.

Ipse etiam fuit praefectus navis Scarborough per secundam navigationem, quae iterum damnatos Australiam transportavit, sed multi horum vectorum aegrotabant et per navigationem mortui sunt. Pugnavit per Bellum Libertatis Americae et bella cum Napoleone, cum severe vulneratus est super navi Diana. Mortuus est anno 1819, aetatis suae 71.

Fons[recensere | fontem recensere]

  • A Journal of the Different Voyages of Mr John Marshall Written by himself.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!