Iacobus Burnham

E Vicipaedia
Wikidata Iacobus Burnham
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 22 Novembris 1905; Sicagum
Obitus: 28 Iulii 1987; Kent
Patria: Civitates Foederatae Americae

Iacobus Burnham (James Burnham 19051987) fuit contemplator politicus et philosophus Americanus. In itinere intellectuali ab aesthetico per trotskismum ad conservatismum pervenit. Magno opere suo, The Managerial Revolution inscripto, Burnham, quid re vera in mundo fiat, ex conspectu anni 1941 sciscitatur. Quamquam in divinanda posteritate parum bonum successum habebat, tamen visionibus novis lectores inspiravit.

Aliqua de vita[recensere | fontem recensere]

Cursus intellectualis Iacobi Burnham tribus vicissitudinibus describi solet: primo aestheticus, deinde (annis 1930) studiosus trotskianus, denique converso animo conservatismi fautor et auctor.

Sicagi in urbe Illinoesiae die 22 Novembris anno 1905 natus est filius Claudii Georgii Burnham, advenae Anglici, qui ferriviae Burlingtoniensi praepositus erat. Anno 1927 apud Universitatem Princetoniensem summa laude graduatus est. Per totam vitam cohaerebat cum aequalibus suis Princetoniensibus, quorum multi deinde apud Collegium Balliolense(en) Oxoniae versati sunt. Burnham Oxoniae Iohanne R. R. Tolkien et Martino D'Arcy usus est professoribus.

Finitis Balliolensis collegii studiis anno 1929 Burnham philosophiae professor Universitatis Novi Eboraci factus est auxilio Philippi Wheelwright,[1] pristini praeceptoris Princetoniensis, qui biennio ante philosophiae cathedram in eadem universitate consecutus erat. Hoc tractu temporum in familiaritatem venit Sidneii Hook, qui in eadem universitate philosophiae cathedram possidebat. Anno 1930 edi coeptum est Symposium, ephemeris litteris et culturae dedicata, de cuius inceptione Burnham et Wheelwright iam antea cogitaverant.

Burnham, cum mense Aprili 1931 duris verbis marxismum arcuisset, iam proximo anno paenitentiam subitam egit commentatione laudativa, quam de libro Leonis Trotski res novas Octobres tractanti (История русской революции) scripsit. Hunc librum Anglice reddidit Maxus Eastman, per quem Trotski de scripto Burnhamiano certior factus est. Gaudio adfectus Trotski statim ad Burnham misit epistulam, qua conlaborationem proposuit. Anno 1933 Burnham in eo erat, ut ad factionem communisticam iniret, sed quaestio autonomiae nigritarum obstaculo erat. At dubium est, an umquam re vera communista fuerit Burnham, qui vestitu[2] et moribus potius ad hederatarum factionem pertinebat et paene nusquam nisi ex exedra communismum docebat.[3] Nihilo minus "legati Trotskiani" vice fungebatur, donec in perturbatione annorum 1930 ex Burnham exortum est discidium. In epistula die 21 Maii anno 1940 data placita marxiana reicit: nullam causam ideologicam theoreticam politicamve esse, cur ullum vinculum vel fiduciam in aliquam factionem marxisticam adgnoscere possit.

Burnham anno 1934 in matrimonium duxit Marciam Lightner, quae mariti studio trotskiano fastidio obstupescenti se habebat. De ceteris rebus vitae in capitulis de libris maioribus tractantibus exponetur.

Die 28 Iulii anno 1987 Iacobus Burnham diem supremum obiit.

De triumpho moderatorum[recensere | fontem recensere]

Burnham, cum marxianus initium vitae politicae faciebat, trotskianam persuasionem induit. Exeunte decennio mediocris quaedam lux publica erat, sed The managerial revolution: What is happening in the world, liber anno 1941 divulgatus plurimumque divenditus, magnum cardinem rerum attulit, nam et iuvenilem persuasionem marxisticam et posteriorem conversionem ad neoconservatismum anticommunisticum scriptoris ostendit. A notione marxiana profectus adfirmat historiam nihil esse nisi fabulam de coetibus dissidentibus, qui ludo summae zeri de productionis instrumentorum et socialium opum dominio certant.

Burnham classem capitalisticam suspicabatur necessario hac pugna victum iri, non quidem ab operariorum classe (ut Marx putaverat) sed classe moderatorum, quos managers dixit. Censet enim moderatorum esse processum productionis arte moderari et temperare. Quae non ad technologiae peritos sicut chemicos aut architectos referri, sed ad homines, qui hos expertos technicos moderentur.

Burnham vigorem crescentem classis moderatorum putat ex vi artificioque et ambitu oeconomiae modernae exoriri. Cum munera ad construendum autocinetum (vel sim.) necessaria certam peritiam technicam poscant, sola capitalistarum classis (quae hic ad fabricatores refert) non ad omnia pollet, praesertim cum copia clientium magna sit. Itaque magna mensura transigenda sunt haec negotia, qua de causa necesse est dominis additicios homines ad munera technica conducere. Sequitur (secundum Burnham), ut capitalistae inprudentes momentum suum minuant, nam instrumenta productionis re vera sunt penes moderatores, qui tamen capitalistis porro servire horumque mandatis oboedire possunt. Postremo igitur moderatores potestatem ab illis intercipiunt, quibus solo nomine potestas est. Hoc quomodo fiet? Praecipue per nationalizationem magnae quaestuosaeque mercaturae, nam structura oeconomica in civitate possestrice posita moderatoribus probat imperio uti.

Cum moderna officia oeconomica tam multiplicia sint tamque late pateant, Burnham dicit civitatem rerum curam a singulis capitalistis efficacius intercipere posse. Exemplum huius rei toti mundo praebere videbantur oeconomiae re publica administratae, sicut Germania nazistica et Unio Sovietica. Civitates Foederatae Americae autem nondum hunc dedisse saltum, sed statum administrativum ortum post New Deal ostendisse iam initum esse consilium. Eversionem moderatoriam ideo putabat non solum inevitabilem decessum democratiae capitalisticae significare, sed etiam ortum indicare novi ordinis socialis moderatorum, "infinita re publica" utentium instrumento administrandae oeconomiae.

Opus Iacobi Burnham magnopere valuit apud Georgium Orwell, qui in censura operis cogitationes scriptoris "magneticas et foedas" esse putabat. Nam erravit Burnham, cum omnia eadem manere praedixerat: successum militarem nazistarum, ruinam futuram capitalismi, superiorem publicarum societatum efficaciam perperam prophetavit. Orwell in opere suo 1984 visionem mundi penitus depravati mutuatus est.

Burnham Russiam bolsevicam, Germaniam nazisticam et Italiam fascisticam omnes in eodem locat ordine totalitario, moderatorio, systemate quod evitari non poterit. Hoc processu Russiam perituram esse praedicit, nam anno 1941 manifestum erat Germaniam, nuntiam moderatoriam dilucescentis futuri temporis, superpotentiam Europaeam aedificaturam esse. Burnham tres praevidet superpotentias, quae sunt Civitates Foederatae, Germania nazistica, Iaponia fascistica. Quae civitates potentissimae numquam se invicem capere poterint, sed belligerabunt usque ad aliquod tempus inopinatum. Russiam in duas partes divisum iri praevidet, ita ut occidentalis pars Germaniae, orientalis autem Iaponiae adnectatur. Burnham ergo anno 1941 credidit Germaniam nazisticam et Iaponiam fascisticam victores secundi belli mundani fore. Haec posteritas perstantium bellorum resonat doctrinam trotskianam "permanentis eversionis".

De veritate rerum politicarum[recensere | fontem recensere]

Duobus fere annis post Burnham, iam mutata belli scaena, veritatem rerum politicarum contemplatur libro, quem The Machiavellians: Defenders of Freedom inscripsit. Ut ratione scientifica de politica loqui possit, a Dantis Aligherii Monarchia libro proficiscitur, quem cum placitis factionis democraticae anni 1932 confert: ambo documenta mendacia esse, saepeque a re abhorrere, quippe quae veras causas et intentiones auctorum celent. Burnham his duobus documentis opinionem suam inlustrat. Monarchia enim ad disceptationes de pontificiali et imperatoria potestate saeculis XIV et XV habitas pertinet. Nam Dantes auctoritatem imperatoris Romani variis argumentis philosophicis sustinet, quae "significationes formales" continent. Veram autem significationem Burnham ostendit in fallaci exsulum Florentinorum defensione consistere; qui enim suadere imperatori conabantur, ut sibi Florentiam reditum permitteret. Monarchiam Burnham scripturam inanem iudicavit.

Burnham dixit Machiavellianos putare politicam esse scientiam, quae facta describat talia, ut re vera sint, non ut ea esse velimus. Argumentatur enim finem formalem fere omnium scripturarum politicarum eum esse, ut metaphysicas inofficiosasque sustineant exspectationes, quae vel imaginariae vel impossibiles sint. Quare argumentationem politicam fere semper inritam esse. Ita fere dicit: "Credimus nos de pace universali, de salute, de unius mundi imperio, deque ecclesiasticis relationibus agere, cum re vera, utrum res publica Florentina a suis civibus an ab alieno monarcha regenda sit, quaeratur." Putat Burnham disputandum esse, quid expetatur aliquo programmate politico. Nam expetenda sunt potestas et libertas.

Nicolaum Machiavellum laudando ostendit, quanto usui sit infitias non ire, potestatem maximi momenti esse. Cogitationes Machiavellianas per quattuor describit auctores contemporaneos, qui sunt Caietanus Mosca, Georgius Sorel, Robertus Michels, Vilfredus Pareto, quorum scripta dicit aditum dare non solum ad veritatem politicae sed etiam ad conservandam libertatem politicam. Machiavellum putavit sui generis fuisse, quod — aliter ac Dantes et ceteri auctores praemoderni — fines formales a veris finibus non distinxerit. Ille enim nihil cogitabat nisi id agere, ut nationes dispersas Italiae (saeculi XVI) coniungat. Itaque omnibus argumentis hunc finem petebat. Administrationem imperialem principis instrumentum esse ad hunc finem habendum, quo consilio Il principe librum anno 1515 edidit.[4]

Burnham dicit Machiavellum respuere "ineptias", sicut exquisitionem bonae rei publicae aut prosperitatis socialis, et intellegit politicam praecipue esse de potestate certamen inter homines habitum. Simul Machiavellus libertati favet: at cum verbo libertatis utitur, administrationem lege, non arbitrio singulorum vel principum vel hominum arbitrio, rectam significat. Discorsi sopra la prima deca di Tito Livio, potius quam Il principe, hunc finem consequi vult. Sed apud Machiavellum formales et reales fines iidem sunt. Non enim vacat ad contemplanda principia moralia, sed exquirit, quomodo res publica lege recta prosperitatem consequi possit. Burnham autem postremo concludit ipsam exquisitionem potestatis ad hunc finem ducere posse: prosperitatem lege sanctam modici ponderis esse, quamquam utilem per se, non quidem primi ordinis.

Machiavellus unumquemque hominem non adfirmat iisdem incitamentis politicis potestatem exquisisse. Homines generatim in gubernatores et gubernatos divisi sunt, suis quisque impulsibus, animo, fortuna moti. Multis locis libri The Machiavellians Burnham psychologiam progressus facturam esse proponit, quoad scientiarum "durarum", sicut chemiam aut physicam, subtilitatem ostendere possit. Maxima inter hominum species differentia politica non ad mores attinet, nam virtus (virtù) cum aliquanto fraudis gubernatorem a ceteris distinguit. Perfectus status rerum impossibile esse videtur, nam optimus status quid sit loco et tempori, quaeritur. Burnham pro certo se scire adfirmat, Machiavellum rem publicam liberam habuisse civitatem optimam. Nihilo minus, Italiae adunandae causa monarchiam praeferebat.

Mosca[recensere | fontem recensere]

Satis de hoc proemio. Libro suo Burnham de quattuor Machiavellianis narrat, praesertim de Caietano Mosca (1858-1941), cuius opere magno Elementi di scienza politica (1896) Anglice reddito The Ruling Class usus est. Mosca historiam confluere dicit ex multis separatis fontibus temerariis. Mosca contendit, duas factiones generales in omnibus societatibus esse, semper et ubique: ​gubernatores et gubernati. Singula procul dubio variabunt, sed hoc dictum valebit. Sequitur, ut unius imperium impossibile sit, cum etiam autocrator ab adiutoribus dependeat, ut ea quae efficere velit impetret. Hi anim adiutores ordinem vel classem gubernantem faciunt. Item sequitur, ut imperium maioritatis aeque impossibile sit, nam potestas semper penes minoritatem est, quippe quae magis ordinata sit, et ceterum rebus agendis magis competens. Quo maior communitas politica, eo minor proportio totius ordinis gubernantis est. Et solus ordo regens ad fata populi valere potest. Etiamsi quaevis turba populi vi ordinem regentium everterit, sequetur, ut novus ordo regentium exsistat.

Intra hos fines Musca, sicut Machiavellus, firmam habet opinionem de optima gubernandi forma, quae ad effectum perduci possit. Optima est forma regiminis, quae loco tyrannidis, potestatis arbitrariae, administrationem lege fundatam producat, et quasdam primas libertates includit, sicut adsociandi conveniendi dicendique libertatem, nec non libertatem religionis.

Sorel[recensere | fontem recensere]

Deinde Burnham breviter opiniones Georgii Sorel, historici Machiavelliani breviter tractat, qui omnia politica intellexit certamen de potestate sociali esse. Sorel insigniter apud Robertum Michels et Vilfredum Pareto valebat. Certamen de socialismo vanum esse putabat, quod non ad libertatem populi sed ad novum ordinem regentium ducat. Difficultates sociales solo syndicalismo solvi, et potestatem operariorum et mediastinorum calamitoso operistitio generali impetrari posse. At Sorel haec consilia improbabilia factu esse putabat, nam ambigue erga violentiam cogitabat.

Michels[recensere | fontem recensere]

Robertus Michels, auctor libri sociologici Political Parties (1911), quo de inclinatione oligarchica modernae democratiae agitur, et proponitur lex oligarchiae ferrea, qua, quam ob rem quilibet coetus a minoritate membrorum suorum , explanatur. Apud Michels, in omnibus hominum societatibus ad communia tuenda commoda formantur coetus toto minores. In quolibet igitur coetu hominum democratia oligarchiae cedit, nam massa popularis semper moderamini se submittit et moderatores suos cito accipit. Tituli moderatorum deponi possunt, sed ipsa moderatio manebit. Moderatores radices agere et locupletari solent.

Pareto[recensere | fontem recensere]

Trattato di sociologia generale (1916), Anglice The Mind and Society (1935), magnum opus Vilfredi Pareto (18481923), ex quattuor voluminibus constat. Notus est praecipue principio Paretiano, observatione empirica, vicesimam pignoris saepe octogesimam partem quaestus reddere. Nam constat multas operas et merces non fortuito sed distributione Paretiana dividi solere. Intellegere enim conatus est, cur homines (a.) logice (sive ratione ad certum consequendum finem progressi), (b.) nonlogice agant. Dicebat actiones hominum, etiam actiones politicas, ratione logica carere, quamvis ipsi se errare ignorent.

Theoria delectorum (elite theory) Paretiana docet, classem regentem nomine cuiuslibet generis in civitate mox formari. Attamen fieri potest, ut delecti optimates sibi complaciti potestatem suam amittant et sollertioribus cedant.

Cautor vel conflator belli?[recensere | fontem recensere]

Secundo bello mundano Burnham (in Managerial Revolution) orbem terrarum in tria centra ad imperium mundi opportuna divisum esse vidit, quarum unum Americae, unum Europae, unum "centro Asiatico" dedicavit. Videbat enim tres civitates potentissimas, scilicet Civitates Foederatas, Unionem Sovieticam, Iaponiamque, emersuras esse. Sed exitus belli duo tantum centra strategica adtulit, scilicet Civitates Foederatas et Unionem Sovieticam.[5]

The Machiavellians liber maximi momenti esse videtur, nam hoc libro typologiam consiliorum politicorum adumbravit, ad quam libri posteriores referuntur. His visionibus instructus actiones politicorum inspicere et intellegere potuit. Politicam mundi scrutatus libris et consiliis suis bellum frigidum conflavit. Putabat enim terras occidentales postulatis Unionis Sovieticae obnoxie cedere morigerarique, ut placari "Russis" possent: Unionem Sovieticam toti mundo periculum moliri. Libro The Struggle for the World (1947) Burnham monet Unionem Sovieticam ad dominationem terrarum Eurasiaticarum niti. Dicit enim externarum rerum politicam Sovieticam eo spectare, ut (1.) solidationem politicam Eurasiae sub dominatu Sovietico confirmaret; (2.) omnia regimina noncommunistica imminueret; (3.) imperium Sovieticum orbis terrarum constitueret. Burnham descriptionem suam duobus libris additiciis expolivit, qui sunt The Coming Defeat of Communism (1950) and Containment or Liberation? (1952). Qui libri subtilem et dilucidam trilogiam de primis annis belli frigidi exhibent.

Communistas conatos esse terras obnoxias opprimere et in harum terrarum collegia opificum et technica scientificaque instituta nec non instrumenta communicationis se insinuere. Nam Burnham ultimum finem Sovietici consilii dixit "victoriam de mundo" esse, sicut in documentis, sermonibus, multitudineque actionum Sovieticarum ab anno 1944 manifestatur. Civitates Foederatas Americae ab anno 1945 ad 1952 his minis paulatim se opponere coepisse. Adprobavit politicam a placatione (appeasement) ad continentiam (containment) transeuntem, quamquam continentiae favebat dumtaxat consilium defensivum, quo incrementum communismi ad tempus intercludi posset. Si enim res procederint ut nunc sunt, cladem accipiemus. In libro The Coming Defeat of Communism Civitates Foederatas hortatus est, ut offensionibus politicis consilia Sovietica everterent. In tertio libro trilogiae Containment or Liberation? Burnham Civitates Foederatas hortatus est, ut pro defendenda Europa occidentali potius de liberanda Europa orientali cogitarent.

Trilogia Burnhamiana bellum frigidum provocans ab aliis severe reprehensa est, quod nimis apocalyptica et bellicosa esset: periculosum esse liberationem Europae orientalis suadere. Ab aliis autem magno opere laudata est. Alii autem hortabantur, ut haec trilogia ad praesidentem Truman mitteretur. Bellum frigidum finitum est — symbolice dumtaxat — illo hortatu Ronaldi Reagan, praesidentis CFA, "Quin, domine Gorbačëv, istum murum deruas?" Quamquam, an Reagan umquam libros a Burnham scriptos legerit, ignoramus, consilia eius politica cum visionibus Burnhamianis magna ex parte congruebant.

Burnham visiones et divinationes politicas non solum libris suis sed etiam permultis scriptis in National Review annis 1950 et 1960 divulgatis protulit. Quas Sempa (2000) sine notabili ira et studio numerat et e conspectu Americano tractat, dicitque Iacobum Burnham alicubi errasse, alicubi rem recte perspexisse: interdum quidem nimio rigore rerum condiciones causarumque conexiones, aliquando vero coincidentia rerum specie distinctarum bene penitusque coniecisse.

Terrentia vestigia liberalismi[recensere | fontem recensere]

Burnham Unionem Sovieticam bello frigido umquam victum iri desperabat, nam parum confidebat infestius consilium in Civitatibus Foederatis ad effectum adduci posse. Pessimismum suum libro suo, Suicide of the West (1964), exhibuit. Putavit enim civilizationem occidentalem, cum ad apicem potentiae suae anno 1914 pervenisset, sensu geographico manifestissime imminutam esse. Cum tantam, non solum oeconomicam et politicam, sed etiam militarem potentiam ad tuendum imperium suum possideret, cur mortem voluntariam pati mallet, miratus est.

Burnham in libro suo liberalismum modernum reprehendit. Liberalismus quid sit, vix brevi circumscribi potest. Burnham undeviginti notas liberalismi numerat,[6] sed mentem eius maxime detinet natura ideologica liberalismi, nam aboleri liberalismum non posse putabat. "Homines ideologiae confidunt, non quia rationaliter eam veram esse credant, sed quia necessitatibus psychologicis et socialibus satisfaciat, aut commodis singularibus gregalibusve inserviat vel inservire videatur."[7]

Culpam dicit necessitatem psychologicam esse, cui liberalismus satisfaciat. Hominem, illam rem in peccatum lapsam, lapsionis suae conscium esse; qua conscientia in homine nasci "metus exsistentialis", de mundo inquietudo, sollicitudo quae se in actione alacri manifestat. Quod metum plerisque in locis plerumque permulcet, religio est. Sed societas moderna, praesertim societas educata, saecularis est. Responsa religiosa ignorantur ac res privata esse dicuntur. Quid hic facere potest homo laicus bene merens et locuples et arte sua peritus? Burnham "Liberalismus" inquit "eum sinit culpam suam in animum aequabilem, socialibusque neglectionibus liberum, democraticum, pacificatorium convertere, ac culpam suam in studium renovandi mutare."[8]

Burnham putat liberalismum formam religionis politicae esse, qui mythos pro tragicis vitae factis substituit mentemque placat. Homo liberalis res cotidianas agit, simulque officia moralia respicit rectis oboediens principiis aequabilitatis. Mente peccatoria adfectus credit se debere aliis, quos se tenuiores esse aestimat.


Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • 1941: The Managerial Revolution
  • 1943: The Machiavellians. Defenders of Freedom
  • 1947: The Struggle for the World
  • 1950: The Coming Defeat of Communism
  • 1952: Containment or Liberation? An inquiry into the Aims of United States Foreign Policy
  • 1954: The Web of Subversion. Underground Networks in the U.S. Government
  • 1959: Congress and the American Tradition
  • 1964: Suicide of the West
  • 1967: The War We Are In. The Last Decade and the Next

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Kelly 2002: 33.
  2. Ut ait Kelly (2002: 71), Burnham solus ex trotskianis vestem cenatoriam, quae tuxedo dicitur, possidebat.
  3. Kelly 2002: 70-71.
  4. Latine De principe reddidit Sylvester Telius anno 1560.
  5. Sempa 2000.
  6. Suicide, pp. 134-144.
  7. Suicide, p. 121: “Human beings believe an ideology not because they are convinced rationally that it is true but because it satisfies psychological and social needs and serves, or seems to serve, individual or group interests."
  8. Suicide, p. 181.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Beauchamp, Zack (2022) The 80-year-old book that explains Elon Musk and tech’s new right-wing tilt. Vox, 14 Decembris.
  • Continetti, Matthew (2015) James Burnham: A Visionary Like No Other.
  • Francis, Samuel (1984) Power and History: The Political Thought of James Burnham.
  • Havers, Grant (2011) James Burnham's Elite Theory and the Postwar American Right, Telos 154: 29–50.
  • Kelly, Daniel (2002) James Burnham and the Struggle for the World: A Life. ISI Books.
  • Kaliff, Yannick (2015) Burnham, James (1941): The Managerial Revolution", apud: Stefan Kühl (ed.) Schlüsselwerke der Organisationsforschung. Springer VS, Aquis Mattiacis5, 148–151.
  • Kimball, Roger (2014) Introductio secundae editionis libri Iacobi Burnham: Suicide of the West: An Essay on the Meaning and Destiny of Liberalism. Encounter Books.
  • Orwell, George (1970) In Front Of Your Nose, 192–215, ediderunt Sonja Orwell, Ian Angus, tomus 4. Penguin.
  • Sempa, Francis B. (2000) James Burnham, the first Cold Warrior. American Diplomacy, mense i.
  • Smant, Kevin J. (1992) How great the triumph: James Burnham, anticommunism, and the conservative movement. University Press of America.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]