1984 (liber)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Civitates terrae sicut in libro descriptae sunt nomine Oceania colore Puniceo, Eurasia colore Maxentio, Eastasia colore chloro et regio inter civitates magnas bello perpetuo disputata colore aureolo.

Nineteen Eighty-Four (MCMLXXXIV vel "Anno millesimo nongentesimo octogesimo quarto") est liber a Georgio Orwell decennio V° scriptus et editus anno 1949. Nomen 1984 Orwell eo invenit quod numeros 4 et 8 in anni numero 1948 mutavit.

Res aguntur anno 1984 in Oceania praeter quam magnam civitatem a Civitatibus Foederatis Americae derivatam duae aliae et persimiles sunt nomine Eurasia ab Unione Sovietica derivata et Eastasia (scilicet "Asia Orientalis") a Sina derivata. Britannia Magna hoc in mundo "Castrum Terrestre I" appellatur et ad Oceaniam pertinet.

Dictator omnipotens Oceaniam subiecit, cuius nomen est "Frater Magnus". Frater Magnus est vir qui inspicit omnia. Sententia eius est : "Frater Magnus custodit/inspicit (watching, anglice) te". Frater Magnus et incolae Oceaniae loquuntur Nova Lingua sive "Novloc" vel Anglice Newspeak, quae est lingua arte facta et ab Anglica lingua derivata. Lingua Newspeak facit ut homines non bene cogitare possint nisi res quae Fratri Magno placeant.

Liber[recensere | fontem recensere]

Anglice: George Orwell: Nineteen Eighty-Four. Or, alternatively, 1984. Penguin Books, Harmondsworth, Middlesex, England (1983).

Roman numeral 10000 CC DD.svg