Famosus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Paris Hilton, socialites Americana, est famosa quae exemplar notionis hodiernae "famosus ob famam" vulgo videtur.

Famosus est homo insignis, quasi stella firmamenti socialis, cuius personalitas, late recognita, populum aliquantulum in quotidianis nuntiorum mediis fascinat et movet. Vox saepe est synonymum divitiarum vires attrahendi significans, usitate hominis cui sunt "fama et fortuna" vel eminentia in certo campo, a populo facillime recognitus. Varii cursus intra campos artium athleticarum et oblectamenti generaliter cum statu famosi consociantur. Hi campi producerunt figuras eminentes.[1][2]

Homines, quamquam statum famosi ob consequentiam curriculi vitae in quodam campo obtinere possunt (praecipue in campis ad artes athleticas et oblectamentum spectantibus), famosi etiam fieri possunt propter animadversionem mediorum ob eorum vitam immoderatam vel divitias (ut socialites), eorum coniunctionem cum persona celeberrima (ut propinquus hominis famosi), vel etiam ob eorum facinora (ut scelestus pervulgatus). Notari possunt famosi per orbem terrarum (e.g., stellae populares histrionesque in pelliculis), intra certam civitatem (e.g., Australianus lusor rugbiensis magni momenti), vel intra certam regionem (e.g., ancora nuntiorum televisificorum singuli loci).

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad famosum spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Brockes, Emma (17 Aprilis 2010). "I want to be famous". Londinii: Celebbuzz .
  2. "Western world kids want to grow up to be famous". Vancuveriae: News1130. 28 Novembris 2011 .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


Stipula Haec stipula ad societatem spectat. Amplifica, si potes!