Roman numeral 10000 CC DD.svg

Iohannes Raginualdus Raguel Tolkien

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
I. R. R. Tolkien anno 1916, habitu militis Britannici aërae Prioris Belli Orbis Terrarum I indutus.

Ioannes Raginualdus Raguel Tolkien[1] (Anglice John Ronald Reuel Tolkien, in oppido Bloemfontein die 3 Ianuarii 1892 natus; mortuus Bournemouth 2 Septembris 1973), fuit scriptor et philologus Anglicus, qui fabulis Romanicis maxime innotuit. Cuius opus de Domino Anulorum notissimum est.

Vita Ioannis Raginualdi Raguelis Tolkien[recensere | fontem recensere]

In Africa Australi die 3 Ianuarii 1892, Arthuri Raguelis Tolkien (18571896) argentarii Anglici et Amabilis, Suffield natae (18701904), filius, natus est.

Apud Scholam Grammaticam Regis Eduardi Birminghamensis, et Universitatem Oxoniensem studuit; "lector" (scilicet praeceptor iunior) fuit Linguae Anglicae apud Universitatem Ledesiensem ab 1920 usque ad 1925, dein professor linguae Anglicae antiquae apud Universitatem Oxoniensem ab 1925 usque ad 1945, et Linguae et Litterarum Anglicarum ab 1945 usque ad 1959 meruit. Lexicographus insignis, et linguarum Anglicae Nordicaeque antiquarum peritus fuit. Ardens Catholicus Romanus, dixit fidem suam scripturas suas movisse.

Tolkien multas linguas finxit, fabulasque et mythologiam ut linguae suae florerent in mundo proprio scripsit. Dixit: "Tuarum constructio linguarum mythologiae paret."[2]

Linguae a Ioanne Raginualdo Raguele Tolkien excogitatae[recensere | fontem recensere]

Tolkien, in linguis fabulosis excogitandis diligens, multas linguas finxit, quarum inclutissimae sunt Quenya et Sindarin. Quenyam, linguam Alforum, conatus est formosissimam linguam creare, quae morphologiam instar linguae Finnicae haberet. Illis lingua Sindarin, altera lingua alfica loquentibus vocalia saepe mutanda sunt, ut difficillima lingua aestimetur.

Opera[recensere | fontem recensere]

Vide etiam: Opus:Tolkien

De legendario
Aliae fabulae
Opera philologica

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Зонова, Станислава Викторовна (Ian. 2007). “Псевдонимы Дж. Р. Р. Толкина.” Палантир 52:36. (PDF, Ruthenice)
  2. Litterae 180.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Ronaldem Reuel Tolkien spectant.