Roman numeral 10000 CC DD.svg

Leo Trotski

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Leo Trotski
Лев Троцкий
Leo Trotski
Natus 7 Novembris 1879 (calendario Gregoriano)
in vico Ianovca Imperii Russici
Obiit 21 Augusti 1940 (calendario Gregoriano)
in suburbio Mexicopolis

Leo Trotski, plenius Leo Davidis filius Trotski (Russice: Лев Давидович Троцкий, Lev Davidovič Trockij, cuius nomen primum erat Лейба seu Лев Давидович Бронштейн vel translitteratione scientifica internationali Lejba seu Lev Davidovič Bronštejn), fuit rerum novator, philosophus, rerum scriptor Ruthenus; praefuit Consilio Petropolitano anno 1905 et 1917, rerum eversione coorta, intra conditores reipublicae quae URSS inscribitur fuit, obiit spartas varias novo sub regimine donec, iussu inimici Stalinis, in exilium profectus est ad litora Mexicana.

De iuventute[recensere | fontem recensere]

Leo Bronstein natus est die 7 Novembris 1879 (26 Octobris, calendario Iuliano) a divite familia agricolarum Iudeorum in praedolio rustico prope vicum Ianovka gubernii Chersonensis Imperii Russici (qui nunc est vicus Bereslavka regionis Kirovohradensis Ucrainae). Dum versatur in universitate urbis Odessae, nactus est viros qui motus ordebantur, itaque rebus novis incipit studere. Anno 1900, ut legum praevaricator iniectus in cellam promptuariam est Odessae (ibi e nomine clavicularii accepit nomen Trotski), posteaque iussus est in exsilium proficisci ad fines Siberianos. Quamvis teriturus esset quattuor annos hoc in carcere, anno 1902 datum ei fuit e Siberia fugere atque, tota Europa emensa, deverticulum invenire Londinii. Hic ad amicitiam pervenit cum Vladimiro Lenino, qui illis temporibus ephemeridi nomine Iskra (i.e. 'Fomes') preaerat. Anno 1903, cum bellum acre opponeret propositiones Mensevicorum et Bolscevicorum, Trotski maluit se iungere cum Mensevicis: quod valde exitiale fuit in amicitia cum magistro Bolsevicorum Lenino.

De Motibus ac Bello Civili[recensere | fontem recensere]

Hic videntur Trotski una cum Lenino ac milite quodam Copiarum rubrarum.

Anno 1905, se revertit in fines Russicos, sed, cum interfuisset universali reclamationi mensis Octobris, palam commendavisset res novas et Consilio (seu Soviet) Petropolitano praefuisset, rursus trusus ex liminibus Russicis est, utpote damnatus tamquam reipublicae turbator exsilio. Dum initium dant novatores russici mensis Februarii anno 1917 Motui, quo nutavit et occidit Tzaris monarchia, in Novum Eboracum versabatur. Cum in Russiam redivisset, cum factioni Bolsevicorum se iunxit, in qua valde polluit. Mense Octobri eodem anno, album calculum addidit ad regimen temporarium Alexandri Kerenskis delendum.

Cum creata esset URSS, factus est populi legatus ad res externas praepositus, porroque ad res militares. Interea, novum exercitum reipublicae instruxit, scilicet Copias Rubras. Cum fine belli mundani primi anno 1918 de instrumento pacis Bressiciensis ageretur fuit dux partium Russicarum post Adolfum Ioffe. Inter fata belli civilis, quo Albae Copiae ducibus Kornilovo ac Denikini arma in Bolsevicos novumque regimen contulerunt, Trotski dux fuit Copiarum Rubrarum, atque habetur primus auctor rubrorum victoriae.

De adversatione Stalini et morte[recensere | fontem recensere]

Lenino anno 1924 mortuo, statim collineabantur Stalin et sui, praecipue Gregorius Zinoviev et Leo Kamenev, qui versabatur in triumviratu (Russice тройка, trojka), quibus valde salivam movebat edita munera factionis communisticae obire, se exparte Trotskis expediri, brevique Trotski coactus est abdicare exofficio legati populi ad res militares ac navales. Hinc factio Trotskiana instructa est versus factionem Stalinianam, ac vocitata est "Sinistrae Adversatio." Ut patefaciamus propositiones aliquas quibus Stalini pugnabat Trotski, dicamus in summa tales erant:

  1. Curare ut agricolae reipublicae se ULTRO subicierent ad telluris unionem;
  2. Auctum manufacturarum commendare;
  3. Burocratiae perversionique rerum novarum obniti, tueri vero theorias veras placitorum Marxianorum.
  4. NEP (i.e., Novum Regimen Oeconomicum) cohibere, ne novus ordo optimatum eo exsurgeret.

Sed propositio strenuissime tuenda a parte Trotskiana erat "theoria perpetue novandi" seu "revolutionis permanentis", qua contendebatur ut neccesse esset non in Russia tantum, sed quidem in omnem orbem gentium placita Marxiana eiciere. E diametro obiectus, Stalin theoriam "Communismi una in republica introducendi" vocitatam autumabat. Anno 1927, factio adversatorum ut seorsum rerum novarum natalium celebrarent orta est, sed mastigophori reipublicae iussi sunt eos cohibere atque prohibere. Statim Trotski Zinovievque trusi sunt e Factione Communistica Sovietica, utpote noxii populo iudicati. Primum fugit Almatrum, tum in Turciam, deinde in Franciam et Norvegiam, postremo in Mexicum, ubi ab Iosephi Stalin agenti in rebus interfectus est.

Leonis Trotskis tumba

De suo nomine scripsit in autobiographia in capitulo de "prima fuga": "Manibus tenui Homerum a Gniedicio hexametris Russis scriptum. In pera habui syngraphum cui ipse fortuito nomen Trotski inscripseram. Nesciebam id per omnem vitam futuram meum nomen factum iri."

Opera[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Leo Trotski spectant.

Verba aliqua Trotskis anglico in sermone. Hic invenies et commentaria illibata.