Hermupolis
| Nomen vernaculare | Ερμούπολη |
| IPA | [] |
| Regio | Aegaeum Australe |
| Unitas regionalis | Syros |
| Demus | Syros-Hermupolis |
| Numerus incolarum | 13 400 (census anni ) |
| Latitudo | 37° 26' N |
| Longitudo | 24° 55' E |
| Cursuale | |
| Situs Hermupoleos in Graecia | |
Hermupolis (Neograece Ερμούπολη) est urbs Graeciae in insula Syro sita. Olim caput nomi Cycladum, nunc est administrativa unitatis regionalis simulque demi Syri sedes, qui die 1 Ianuarii 2011 pristinis demis Hermupoli, Posidonia, Ano Syro coniunctis factus est.
Hermupolis urbs tempore seditionis contra Turcas annis 1820 orta est, ubi plurimi profugi ex Asia Minore, Chio et Psara venientes in insula accepti sedes collocaverunt. Cum vetus urbs ("Palaeopolis") nomine Ano Syros (a mari viso) in colle sinistro sita gradatim in portum versus descendat, nova urbs Hermupolis, quae anno 1834 publice condita est, loco inferiore circa portum et in colle dextro sita est. Urbes quidem indissolubiliter conexae sunt.
Multi "Syro-Francorum" Catholicorum, qui iam ante Bellum rerum novarum Graecum in insula vixerant, vetere in urbe manebant, locupletiores eorum autem in novam urbem descenderunt. Hermupolis mox medius rerum oeconomicarum locus Graeciae et portus maximi momenti facta splendidis aedificiis exornata est. Etsi postea gravitate Piraeo cessit, tamen adhuc magnificum urbis saeculi undevicesimi aspectum praebet plurima aedifica stilo neoclassico, qui vocatur, aedificata asservantis.
Ano Syros maxima ex parte a Catholicis habitatur. Summo in colle ecclesia cathedralis Sancti Georgii sita est, infra conventus Capuccinorum anno 1633 conditus et monasterium Iesuitarum.
In urbe praeterea est unum ex antiquissimis Graeciae museis archaeologicis et Theatrum Apollinis anno 1861 erectum. Curia classicistica (inchoata 1876, dedicata 1898, aedificata ab Ernesto Ziller) media in urbe areae Miaulis adiacet.
Incolae noti [recensere]
- Basilius Psilaces (1829-1913), historicus Cretanus hic fuit magister scholarum
- Demetrius Bikelas (1835–1908), scriptor et primus praeses Societatis Internationalis Olympici (International Olympic Committee)
- Emmanuel Rhoides (1836–1904), scriptor et diurnarius
- Emmanuel Mpenaces (1843–1929), mercator et rerum politicarum peritus
- Eleutherius Benizelus, primus minister Graeciae, hic habitabat inter annos 1869 et 1872; rursus anno 1879/1880 hic gymnasium frequentavit.
- Marcus Bambacares (Μάρκος Βαμβακάρης), natus 1905 in vico Danaco Syri (Δανακός Σύρου), mortuus 1972 Nicaeae Atticae, fuit notissimus buzucista Graecus.
- Olga Brumas (Όλγα Μπρούμας) (natus 1949), poetria et interpres
- Stelios Mainas (Στέλιος Μάινας) (natus 1957), actor
Coniunctio communium [recensere]
- Portus Sanctae Mariae (El Puerto de Santa María), Hispania
Bibliographia [recensere]
- Christos Loukos, "Families and family structure in a Neo-Hellenic city: Hermoupolis in the mid-19th century" in The History of the Family vol. 9 (2004) pp. 317–324.