Olga Brumas

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Olga Brumas
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 6 Maii 1949; Hermopolis
Patria: Civitates Foederatae Americae

Olga[1] Brumas (Όλγα Μπρούμας, nata Hermupoli die 6 Maii 1949) est poetria Graeca, quae in Civitatibus Foederatis Americae vivit. Duodevicensimos annos nata in Civitates Foederatas migravit, ut studiis architecturae operam daret. Anno 1967, Restlessnesses, eius primum librum poeticum edidit, qui Graece scriptus erat. Anno 1970 baccalaureata est in Universitate Pennsylvaniensi, anno 1973 magisterium artis (M.F.A.) ab Universitate Oregonensi meruit. Tum variis in academiis docuit.

Libellus Caritas (1976), quinque amores continens, primus Anglice editus est. Beginning with O (1977) est liber notissimus, pro quo Younger Poets Award ("pretium poetarum iuvenum") affecta est. Multa carminum libri secuti sunt, inter quos Soie Sauvage (1979), Pastoral Jazz (1983), Black Holes, Black Stockings (1985), Perpetua (1989).

Brumas etiam tres Odyssei Elytis libros e lingua Graeca in Anglicam vertit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vel rectius Helga.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]