Nicaea (Attica)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Nicaea (Νίκαια, interdum nomine antiquiore etiam Coccinia Κοκκινιά vocata) est urbs Graeca regionis Atticae in regionali Piraei unitate inclusa.

Nomine Nova Coccinia (Νέα Κοκκινιά) locus anno 1934 a Piraeo separata demus facta est, anno 1940 nomen hodiernum accepit. Ex coniunctione cum demo vicino Sancto Ioanne Rente (Άγιος Ιωάννης Ρέντης) die 1 Ianuarii 2011 Nicaea facta est "unitas popularis" (δημοτική ενότητα) demi Nicaeae-Sancti Ioannis Rentis (Νίκαια-Άγιος Ιωάννης Ρέντης) et administrativa demi sedes.

Nicaea ab Athenis in occidentem, a Piraeo 4 km in boreo-orientem versus sita est. Hae tres urbes hodie unam agglomerationem formant. Nicaeae 95 798 incolae (2001) sunt, area urbis paene 7 chiliometroum est. Incolis nona inter urbes Graeciae numeratur.

In regione collina, olim agris tecta, post Bellum Graeco-Turcicum (1919-1922) tam plurimi profugi ex Asia Minore venientes sedes collocaverunt, ut tum urbium profugorum in Graecia secunda habebatur.


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!