Narthex

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Exonarthex monasterii Rila in Bulgaria
Forma Aedes Sancti Salvatoris in Chora (Constantinopoli cum narthece interiore ac exteriore.

Narthex (-ecis, m.; ex Graeco verbo νάρθηξ) est porticus pronao templorum similis ad aditum ecclesiae principalem. In ecclesiis palaeochristianis et byzantinis saepe etiam propatulum (sive atrium) porticibus circumdatum narthex vocatur.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Verbum Narthex (νάρθηξ) Latine ferula valet. Quare hoc verbum in partem ecclesiae translatum sit, non liquet. Sunt, qui curriculum ferulis saeptum originem notionis novae ducant.[1]

Notio[recensere | fontem recensere]

Locus narthecis in basilica
Basilica palaeochristiana cum narthece et atrio anteposito.

Narthex in basilicis palaeochristianis et byzantinis est vestibulum unius tabulationis saepe angustum, quod per totam ecclesiae latitudinem pertinens cum navi arcuatura coniungitur. Si narthex est intra ecclesiam Esonarthex appellatur, si extra Exonarthex.

Hoc aedificii genus interdum etiam in occidente invenitur,[2] ubi partim verbis vestibulum, Atrium, Paradisus vel Galilaea vocatur. Stricte dictum atrium est peristylium (claustro monasterii simile), narthex autem solum transeptum angustum ecclesiae antepositum. Occidentali in latere collocari solebat et baptismati (si baptisterium non est), paenitentiae et tempestate mala olim etiam matrimonio destinatus erat. Praeterea peregrinis, catechumenis ac poenitentibus locum praebebat.

Galilaea[recensere | fontem recensere]

Litterae saeculi duodecimi narthecem, qui ecclesiae monasticae adiacebat, Galilaeam vocant. Nomen e liturgia illius temporis deductum est, in qua processio divino officio aut missae anteibat. Iter apostolorum in Galilaeam, ubi Christum ressurectum viderent,[3] symbolice repraesentabat. Ad stationem ante ipsum cultum divinum etiam expiatio pertinebat, quae in "Galilaea" acta est. Ita "Galilaea" locus transitus interpretatus est, quia salvator a passione in ressurectionem, a morte in vitam transiit.[4]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Koepf/Binding: Bildwörterbuch der Architektur. Kröner, Stuttgardiae 2005. ISBN 3-520-19404-X, p. 339.
  2. Koepf/Binding: Bildwörterbuch der Architektur. Kröner, Stuttgardiae 2005. ISBN 3-520-19404-X, p. 340.
  3. Mt 26,32
  4. Hugues Delautre, Jacqueline Gréal: La Madeleine de Vezelay. Führer und Pläne; Lugduni 1985, p. 9.