Quintus Labienus Parthicus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

In republica Romana Quintus Labienus Parthicus (mortuus 39 a.C.n.) fuit vir militaris, triumviris inimicus, fautor vero Cassii ac Bruti ; quibus mortuis societatem cum Parthis iniit, ita ut exercitu Parthico adiutus usque ad mortem contra Marcum Antonium bellum gesserit.


Quintus filius erat Titi Labieni, Caesaris praecipui legati in Gallia ac postea acerrimi hostis in bello civili. Mortuis patre atque Caesare a coniuratis Bruto et Cassio stetit ac bellum adversus triumviros in Oriente paravit. Ad Parthos anno 42 a.C.n.missus est, ut regi eorum Orodi persuaderet ut bello civili Romano interesset. Postquam Cassius et Brutus apud Philippos victi ac necati sunt, Marcus Antonius provincias orientales iam ordinaverat, cum anno 41 a.C.n. Quintus Labienus, una cum Parthorum duce Pacoro, Syriam invasit. Mox victores fuerunt ac multi milites Romani, qui Bruti partibus faverant, ad eos transierunt. Lucius vero Decidius Saxa, legatus Marci Antonii, qui eam provinciam regebat, sese occidere coactus est. Dum Pacorus Syria reliqua potitur, Q. Labienus Cariam, Ciliciam ac magnam partem Asiae Minoris in fidem recipit. Tum denarium necnon aureum cudi fecit, caput suum una parte exhibens cum titulo : Q. LABIENUS PARTHICVS IMP(erator). Qui nummi hodie rarissimi sunt[1]. Iam tamen anno 39 a.C.n. Marci Antonii novus legatus, Publius Ventidius Bassus, in Cilicia eum vicit atque necavit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De nummis Quinti Labieni vide Ernest Babelon, Description historique et chronologique des monnaies de la République romaine, 1885 : Atia 2-3.

Fontes.[recensere | fontem recensere]