Constantinus Caramanles

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Constantinus Caramanles

Constantinus Caramanles (Graece Κωνσταντίνος Καραμανλής, natus die 8 Martii 1907 in vico Proti (Macedonia), mortuus die 23 Aprilis 1998 Athenarum) vir publicus Graecus erat. Constantinus A. Caramanles vir publicus nepos eius est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Post scholam finitam Caramanles annis 1925 - 1929 Athenarum iurisprudentiae studebat. Ab anno 1932 causidicus operam dedit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1935 primo legatus ad parlamentum Graecum electus est, sed anno 1936 Ioannem Metaxas dictatorem adiuvare negavit et iterum causidicus operam dedit. Anno 1944 brevi tempore e patria, quae tum a Germania et Italia occupata est, fugit. Liberate recuperata revertebat et anno 1946 iterum legatus parlamenti electus est. Anno 1946/47 administer laboris, anno 1948 administer commeatus, annis 1948 - 1950 administer rerum socialium. Anno 1950 etiam administer defensionis erat. Die 6 Octobris 1955 a rege Paulo I primo Primus Minister nominatus est. Diebus 5 Martii - 17 Maii 1958 Constantinus Georgacopulus pro tempore eius successor erat, sed tum iterum praeses ministrorum nominatus est. Et diebus 20 Septembris ad usque 4 Novembris 1961 administratio eius interrupta est, cum Constantinus Dovas brevi tempore praeses ministrorum erat. Die 17 Iunii 1963 autem se a magistratu recessit, quod cum rege Paulo de imperio ducum militum controversiam habebat, atque in exilium Lutetiam se recessit. Die 27 Iulii 1974, postquam dictatura militum finita et libertas restituta est, in patriam revertebat et iterum praeses ministrorum nominatus est. Cum aliis factionem Novam Democratiam condidit. Duces seditiosos militum incarceravit et iudicio damnari iusiit, suffragium de republica habuit atque democratiam confirmavit. Usque ad annum 1980 primus minister mansit, dum officium successori Georgio Rallis tradidit. Anno 1980 Praeses reipublicae electus hoc officium die 15 Maii iniit. Quod Andreas Papandreu praeses ministrorum negavit, factionem suam Caramanles iterum electurum esse, hic iam die 10 Martii 1985 a magistratu summo - atque vita publica - recessit. Anno 1990 autem multis rogatus iterum praeses electus est et munere ad diem 10 Martii 1995 fungebatur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]