Daguerreotypus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ludovicus Daguerre. Daguerreotypus a Ioanne Baptista Sabatier-Blot facta, 1844.
Camerae obscurae et laminae pro daguerreotypo "Grand Photographe" appellato, a Carolo Chevalier facta (Musée des Arts et Métiers), 18401841.
L'Atelier de l'artiste, daguerrotypus a Daguerre facta (1837), habitus primus qui rationem plenam confecit.[1]
Prima hominis photographema tempori vere adsignatum, Daguerre ipso vere 1838 factum.

Ratio daguerreotypica, etiam daguerreotypia, anno 1839 introducta, fuit prima ratio photographica aperte vulgata et prima quae late usurpabatur. Recentiores autem rationes, melius emptae et imagines facilius visas facientes, ante decennium 187 ineuns eam paene omnino substituerat. Parva redintegratio inter photographos qui rationibus historicis student ante 1990 coepit et iam perstat.

Imago in lamina metallica argenteata formata est, quod usitate aes erat, sed orichalcum etiam adhibebatur. Lamina in luce hebete fumis halogeni exposita (praecipue iodi, sed etiam bromum et chlorum adhiberi solebantur) ad machinam photographicam per formam lucis securam transportabatur. Tum imago latens, in machina exposita, in cella obscura binis rationibus evolvi potuit, laminá aut ad fumos hydrargyri calefacti, aut, pro laminis solum iodum sentientibus, ad radios solares per colum rubrum expositá. Sensus laminae quod ad lucem spectat tum inhibitus est, laminá in solutione salis communis vel thiosulphatis sodii lavatá. Ad calificiendum ingenium et ad conservanda particula imaginis, lamina in solutione chlorido auri in superficie dilatata calefacta est. Superficies imaginis etiam inaurata fuit delicatissima, unde opus fuit laminam in saeptimento luminis securam coacervare.

Distinctissima photographematis daguerreotypici proprietas aspectabilis est quod imago in clara argentei veri superficie speculi simili apparet, quae aut positiva aut negativa videtur, secundum statum lucis et num scaena clara aut obscura a metallo laminae percutitur.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Sex daguerreotypi despectum in Franciscopolem anno 1853 ostendunt.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Adnotationes[recensere | fontem recensere]

  1. Rodney P. Carlisle, Scientific American Inventions and Discoveries: All the Milestones in Ingenuity—From the Discovery of Fire to the Invention of the Microwave Oven (Novae Caesarea: John Wiley & Sons, Inc., 2004, ISBN 0471244104).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Barger, Susan M., et William B. White. 1991. The Daguerreotype: Nineteenth-Century Technology and Modern Science. Vasingtoniae: Smithsonian Institution Press.
  • Coe, Brian. 1976. The Birth of Pphotography: The Story of the Formative Years, 1800–1900. Londinii: Ash & Grant. ISBN 0904069060.
  • Davis, Keith F., Jane Lee Aspinwall, et Marc F. Wilson. 2007, The Origins of American Photography: From Daguerreotype to Dry-Pplate, 1839–1885. Kansas City Missuriae: Hall Family Foundation. ISBN 9780300122862.
  • Gernsheim, Helmut, et Alison Gernsheim. 1968. L. J. M. Daguerre: The History of the Diorama and the Daguerreotype. Novi Aboraci: Dover Publications. ISBN 048622290X.
  • Hannavy, John. 2005. Case Histories: The Presentation of the Victorian Photographic Portrait 1840–1875. ISBN 1851494812.
  • Hill, Levi L. 1850. A Treatise on the Daguerreotype: The Whole Art Made Easy.
  • Kenney, Adele. 2001. Photographic Cases Victorian Design Sources 1840–1870. ISBN 0764312677.
  • Lowry, Bates, etnd Isabel Lowry. 1998. The Silver Canvas: Daguerreotype Masterpieces from the J. Paul Getty Museum. Angelopoli: The Museum. ISBN 0892363681.
  • Newhall, Beaumont. The Daguerreotype in America. Dover Publications. ISBN 0486233227, ISBN 9780486233222.
  • Pfister, Harold Francis. 1978. Facing the Llight: Historic American Portrait Daguerreotypes: An Exhibition at the National Portrait Gallery, September 22, 1978–January 15, 1979. Vasingtoniae: Smithsonian Institution Press.
  • Richter, Stefan. 1989. The Art of the Daguerreotype. Londinii: Viking. ISBN 067082688X.
  • Rudisill, Richard. 1971. Mirror Image: The Influence of the Daguerreotype on American society. Albuquerque: University of New Mexico Press.
  • Sobieszek, Robert A., Odette M. Appel-Heyne, et Charles R Moore. 1976. The Spirit of Fact: The Daguerreotypes of Southworth & Hawes, 1843–1862. Bostoniae: D. R. Godine. ISBN 0879231793.
  • Wood, John. 1991. America and the Daguerreotype. Iowa City: University of Iowa Press. ISBN 0877453349.
  • Wood, John. 1995. The Scenic Daguerreotype: Romanticism and Early Photography. Iowa City: University of Iowa Press. ISBN 0877455112.
  • Wood, R. Derek. 1997. A State Pension for L. J. M. Daguerre for the secret of his daguerreotype technique. Annals of Science 54(5):489–506.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wiktionary-ico-de.png Vide Daguerreotypus in Victionario.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad daguerrotypum spectant.


Stipula Haec stipula ad artem spectat. Amplifica, si potes!
stipula Haec stipula ad technologiam spectat. Amplifica, si potes!