Universitas Carolina Pragensis
E Vicipaedia
Monumentum ad honorem Caroli IV Luxemburgensis, conditoris Universitatis
Universitas Carolina Pragensis est vetustissima studiorum universitas in media Europa, propterea quod quattuor eius facultates, inter quas artistica, medica, iuridica, theologica numerabantur, anno 1348 redempti mundi a Carolo IV Luxemburgensi, Sacri Romani Imperii imperatore et rege Bohemiae, conditae sunt. His autem temporibus universitas in septendecim facultates dividitur, ad quas item facultas philosophica, cuius pars Institutum Graecitati Latinitatique augendae est, pertinet.
Graduati clari [recensere]
- Eduardus Beneš (1884-1948) - Cechoslovaciae praeses
- Carolus Čapek (1890-1938) - scriptor Bohemicus
- Iaroslaus Heyrovský (1890-1967) - chemicus Bohemicus, Praemii Nobeliani laureatus
- Ioannes Hus (1370-1415) - presbyter et rector
- Franciscus Kafka (1883-1924) - scriptor Bohemicus Theodisce scibens
- Milan Kundera (natus 1929) - scriptor Bohemicus
| Haec stipula ad universitatem aut scholam spectat. Amplifica, si potes! |