Regnum Hannoveranum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Regnum Hannoveranum[1] 1814 Consilio Vindobonensi ex territoriis Ducatus Electoralis Brunsvici-Luneburgi constituta est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Quomodo constituta est[recensere | fontem recensere]

In Consilio Vindobonensi, Ducatus Electoralis Brunsvicum-Luneburgum a Napoleone anno 1807 dissoluta non modo iterum sub nomine regni Hannoverae restitutus est, sed etiam nonnullis pagis auctus est.

Tabula regni Hannoverae

Regnum cum Britannia coniunctum (1814–1837)[recensere | fontem recensere]

Rex novi regni erat, ut ante 1807, rex Britanniae e familia Guelphorum, h.e. ad usque 1820 Georgius III, deinde ad 1830 Georgius IV, denique ad usque annum 1837 Gulielmus IV. His annis, regnum a Londinio rectum est, paene numquam rex in suo regno Germanico erat. Anno 1819, Hannovera constitutionem primam a rege Georgio III accepit; sub Gulielmo IV 1833, secunda constitutio liberalior promulgata est, ut parlamentum ab incolis electum de rebus politicis cum rege consuleret. Iisdem annis, agricolae liberati et fines telonariae abolita sunt, quo facto industria valde crescebat.[2]

Ernestus Augustus et controversiae de constitutione (1837–1851)[recensere | fontem recensere]

Anno 1837, post mortem Gulielmi IV, regni uniti finis facta est, quod in Britannia Victoria I, sed in Hannovera Ernestus Augustus successit, nam hic feminis regnare non licuit. Ernestus Augustus homo pristinorum institutionum studiossimus erat, et iam anno 1833 se novam constitutionem non accepturum praedicaverat. Itaque statim, cum Hannoverae advenisset, hanc legem sustulit et constitutionem anni 1819 restituit. Contra hoc factum multi incolae, praesertim Septem Gottingenses frustra reclamaverunt. Anno 1843, sub eodem rege, ferrovia Hannoverae inchoata et sic sequentibus annis industria commeatus aucta est. Anno 1848, inter Res Novas Germanicas etiam in regno Hannovera seditiones coeperunt, ut rex coageretur, ut leges liberales ferret.

Georgius V et finis regni (1851–1866)[recensere | fontem recensere]

Anno 1851, post mortem Ernesti Augusti, Georgius V successit, qui iterum ad institutiones pristinas redire voluit. Saepe rex, qui a pueritia caecus erat, administros regni permutabat.

Ultimis annis apud Hannoveram urbem castellum novum "Castrum Mariae" (vulgo Marienburg) sibi et uxori Mariae reginae exstruxit.[3]

Castrum Mariae

Eo tempore, Borussia et Austria de principatu Confoederationis Germanicae inter se certabant. Anno 1866, etiam bellum moverunt. Cetera regna Germanica huic aut illae parti favebant: Hannovera socius Austriae post victoriam Borussiae ab hoc regno occupata et adiecta est; Georgius rex autem in Austriam in exsilium ire coactus est.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Hannovera (caput regni)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Status dioecesium catholicarum in Austria germanica, Borussia, Bavaria, reliquis Germaniae terris sitarum (1866)
  2. Mijndert Bertram, Das Königreich Hannover, Hannovera 2003.
  3. Ernestus Augustus princeps Hannoverae (editor): Schloss Marienburg. Schulenburg/Leine 2005

Nexus externi[recensere | fontem recensere]