Camillus de Lellis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sanctus Camillus de Lellis
Sanctus Camillus de Lellis cum aegroto
Sacerdos et fundator ordinis
Natus die 25 Maii 1550 Bucclanici
Mortuus 14 Iulii 1614 Romae
Dies festae ab anno 1969 14 Iulii; antea (et adhuc in Civitatibus Foederatis Americae 18 Iulii
Attributa veste ordinis, cui crux rubra est infixa, indutus
Patronus infirmi, nosocomia, infirmorum ministri sive ministrae

Camillus de Lellis (natus die 25 Maii 1550 Bucclanici in regione Aprutio; mortuus die 14 Iulii 1614 Romae) est fundator ordinis Italicus et sanctus Ecclesiae Catholicae.


Vita[recensere | fontem recensere]

Camíllus Bucclanici, Teatinae dioecesis oppido, ex nobili Lelliorum genere natus est. Mater iam sexagenaria fuisse dicitur.[1] Quae Camillo adhuc puero mortua est, ut is, cum pater in bellis stipendia mereret, incustoditus pubesceret. Adolescens Camillus in exercitu Venetiano contra Turcas militavit; anno 1574 prima vice in nosocomio, quod Insanabilium[1] dicitur, Romae ministravit, quo autem ob mores fervidiores et ut aleo expulsus iterum se copiis Venetianis adiunxit. Copiis dimissis miseria vexatus frustra in ordinem Cappucinorum intrare studuit (sed valetudinis causa dimissus est). Se ad infirmos ministrandos vocatum esse intellexit; in nosocomium Insanabilium reversus ibi nosocomus et postea rector nosocomii factus est.

Societas infirmis ministrandis[recensere | fontem recensere]

Hoc munere fungeretur, cum die 15 Augusti 1582 sibi societatem hominum "piorum et bonorum" instituendam esse sensit, qui aegrotos non pretii causa curarent, sed "sponte sua et ob Dei amorem ... illa caritate et teneritate, qua matres erga proprios filiolos aegros uti solent".[2]

Quinque nosocomi (Ludovicus Altobelli, Curzius Lodi, Bernardinus Norcino, Franciscus Profeta et Benignus Sauri) se Camillo adiunxerunt. Propter controversias Camillus sociique (initio "Ministrantes infirmorum" dicti) nosocomium Insanabilium reliquerunt.

Die 8 Septembris 1584 fundator Bernardinum Norcino et Curzium Lodi habitu clericali investivit; societas infirmos in nosocomio prope ecclesiam Sancti Spiritus in Saxia curare coepit.[3]

Approbatio ecclesiastica[recensere | fontem recensere]

A parte ecclesiae consilia Camilli non comprobata sunt. Qua re Philippus Neri, qui Camillo a sacris confessionibus erat, ut sacerdos fieret ei persuasit. Ita Camillus triginta duos annos natus prima grammaticae elementa inter pueros discere suscepit et denique linguam Latinam doctus anno 1584 sacerdos ordinatus est.

Viros mente sibi similes cogere perseverabat, quibuscum infirmos "totos", id est corpore animaque, curare studebat. Tandem die 18 Martii anni 1586 papa Sixtus V per Breve Apostolicum Ex omnibus[4]sodalibus permisit, ut vitam communem agerent et Consilia Evangelica sequerentur, sed sine votis, praeterea ut superiorem sibi ad triennium eligerent et in quolibet nosocomio Romano vel domi infirmis ministrarent.[5]. Iam dobus annis post Camillus domum Neapoli aperuit.

Primum negotium sodalitatis perdifficile fuit febris typhoidea, quae anno 1590 incidit in urbem Romam. Papa Gregorius XIV ministerio fratrum penitus commotus societatem Bulla apostolica Illius qui pro gregis diei 21 Septembris 1591 in ordinem evexit.[6] Ex tunc Camilliani quattuor vota profitentur: paupertatem, oboedientiam, castitatem (sicut ceteri ordines) et praeterea votum proprium, auxilium infirmorum etiam in periculo mortis.[7]

Anni posteri et veneratio in ecclesia[recensere | fontem recensere]

Ordo celeriter crescebat; mox multos "martyres caritatis" numerabat, qui infirmis ministrando pestilentia etc. mortem obierunt. Numerosae domus tota Italia exstiterunt.

Anno 1607 Camillus munus superioris generalis cessit, quod totus infirmis ministrare voluit, quamquam ipse variis morbis laborabat. Anno 1614 Romae mortuus est.

Miracula perfecisse et dono prophetiae praeditus fuisse dicitur.

Anno 1742 Camillus a papa Benedicto XIV inter beatos evectus et die 29 Iunii anni 1746 canonizatus est.

Ecclesia Catholica eum hodie die 14 Iulii celebrat (usque ad annum 1969 et adhuc in Civitatibus Foederatis Americae die 18 Iulii).

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Sanzio Cicatelli: Vita del P. Camillo de Lellis Fondatore della Religione de Chierici Regolari Ministri dell'Infermi descritta brevemente dal P. Sanzio Cicatelli Sacerdote dell'istessa Religione, manuscriptum annorum primorum saeculi decimi sexti custoditum in "Archivio Generalizio dell'Ordine".
  • Sanzio Cicatelli: La vita del P. Camillo de Lellis, quattuor editiones: Viterbio (1615), Neapoli (1620), Romae (1624), Neapoli (1627).
  • Cosma Lenzo: Annalium Religionis Cler. Reg. Ministrantium Infirmis, Neapoli 1641.
  • Mario Vanti: S. Camillo de Lellis, Augustae Taurinorum 1929.
  • Suor Gesualda dello Spirito Santo: S. Camillo de Lellis, Barii, Edizioni paoline, prima ed. 1931, denuo 1968, 2002.
  • Mario Vanti: Lo spirito di S. Camillo de Lellis, Coletti Editore, Romae 1940, 3ª Ed. 1959.
  • Mario Vanti: Storia dell'Ordine dei Chierici Regolari Ministri degli Infermi, 3 vol., II, Romae 1943-1944; III Romae 1953.
  • Pietro Kraemer: Bullarium Ordinis CC.RR. Ministrantium Infirmis, Veronae 1947.
  • Mario Vanti: Litterae Sancti Camilli, Romae 1965.
  • Piero Sannazzaro: Primi quinque Capituli Generales Camillianoorum, Romae 1979.
  • Sanzio Cicatelli: Vita del P. Camillo de Lellis Fondatore della Religione dei Chierici Regolari Ministri degli Infermi, a P. Piero Sannazzaro, Curia Generalizia dell'Ordine, Romae, 1980, (Editio critica);
  • Piero Sannazzaro: Historia ordinis (1550 -1699), Edizioni Camilliane, Romae 1986.
  • Bartholomäus Lore, Kamillus von Lellis - Diener der Kranken. In: Topos-Taschenbücher Vol. 175, Grünewald, Moguntiaci 1988 ISBN 3-7867-1344-8. (Theodisce) - Versio italiana: Camillo de Lellis "servo dei malati", Città nuova editrice, Roma 1992

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Breviarium Romanum
  2. S. Cicatelli, Vita manoscritta del P. Camillo, p. 39. Italice cit. in P. Sannazzaro, I primi cinque capitoli generali dei Ministri degli Infermi, Curia generalizia, Romae 1979., p. 37.
  3. P. Sannazzaro, op. cit., pp. 38-39.
  4. Documentum editum est a P. Kraemer: Bullarium Ordinis CC. RR. Ministrantium Infirmis, Typ. Arena, Veronae 1947, doc. I, pp. 7-10.
  5. P. Sannazzaro: I primi cinque capitoli generali dei Ministri degli Infermi, Curia generalizia, Romae 1979, pp. 40-41.
  6. Documentum editum est a P. Kraemer, Bullarium Ordinis CC. RR. Ministrantium Infirmis, Typ. Arena, Veronae 1947, doc. III, pp. 19-55.
  7. Formula professionis invenitur apud M. Vanti (ed.), Scritti di S. Camillo de Lellis, Editrice Il pio samaritano, Romae 1965, pp. 102-107.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Camillum de Lellis spectant.