Quantum redactiones paginae "Ioannes Paulus II" differant
No edit summary |
No edit summary |
||
Linea 11: | Linea 11: | ||
Vexillum=[[Fasciculus:John paul 2 coa.svg|thumb|center|Signum Ioannis Pauli II]].}} |
Vexillum=[[Fasciculus:John paul 2 coa.svg|thumb|center|Signum Ioannis Pauli II]].}} |
||
'''Ioannes Paulus II,''' natus '''Carolus Iosephus Wojtyła''' ([[Polonice]] |
'''Ioannes Paulus II,''' natus '''Carolus Iosephus Wojtyła''' ([[Polonice]] ''Karol Józef Wojtyła'') ([[18 Maii]] [[1920]]—[[2 Aprilis]] [[2005]]), fuit Episcopus Romanus et [[papa]] [[Ecclesia Catholica|Ecclesiae Catholicae]] a die [[16 Octobris]] [[1978]]. Die [[1 Maii]] [[2011]] a [[Benedictus XVI|Benedicto XVI]], successore eius papa, [[beatus]] factus est. Die [[5 Iulii]] [[2013]] [[papa]] [[Franciscus (papa)|Franciscus]] [[canonizatio]]nis [[decretum]] signavit. Ex die [[27 Aprilis]] [[2014]] una cum decessore [[Ioannes XXIII |Ioanne XXIII]] ut [[sanctus]] nunc veneratur. |
||
Sua apostolica sententia fuit "Totus tuus" (ab sancti [[Ludovicus Maria Grignion de Montfort|Ludovici Mariae Grignion de Montfort]] oratione Mariana), quod 'Ego totus tuus sum, Maria' significat. |
Sua apostolica sententia fuit "Totus tuus" (ab sancti [[Ludovicus Maria Grignion de Montfort|Ludovici Mariae Grignion de Montfort]] oratione Mariana), quod 'Ego totus tuus sum, Maria' significat. |
||
==Vita== |
==Vita== |
||
Carolus Wojtyła iunior die [[18 Maii]] [[1920]] natus est [[:en:Wadowice|Wadowice]] in [[urbs|urbe]], in parte [[Polonia]]e quae ad [[meridies|meridiem]] vergit ac Polonia Minor nuncupata est, tertius filius Aemiliae Kaczorowska (n. [[1884]]) et Caroli Wojtyła senioris (n. [[1879]]), qui praefectus militum in [[exercitus|exercitu]] [[Imperium Austro-Hungaricum|Imperii Austro-Hungarici]] fuerat. |
Carolus Wojtyła iunior die [[18 Maii]] [[1920]] natus est [[:en:Wadowice|Wadowice]] in [[urbs|urbe]], in parte [[Polonia]]e quae ad [[meridies|meridiem]] vergit ac Polonia Minor nuncupata est, tertius [[filius]] Aemiliae Kaczorowska (n. [[1884]]) et Caroli Wojtyła senioris (n. [[1879]]), qui praefectus militum in [[exercitus|exercitu]] [[Imperium Austro-Hungaricum|Imperii Austro-Hungarici]] fuerat. |
||
Wojtyła iuvenis [[mater|matre]] [[frater|fratreque]] orbatus est, nam anno [[1929]] mater anno vero [[1932]] frater Edmundus, [[medicus]], gravi [[morbus|morbo]] perierunt. Anno [[1941]], [[pater]] quoque repente obiit. Anno [[1938]], [[Cracovia]]m migravit, ubi in [[Universitas Iagellonica|Universitate Iagellonica]] [[philologia]]e Polonicae studuit, deinde in seminario dioecesano. |
Wojtyła iuvenis [[mater|matre]] [[frater|fratreque]] orbatus est, nam anno [[1929]] mater anno vero [[1932]] frater Edmundus, [[medicus]], gravi [[morbus|morbo]] perierunt. Anno [[1941]], [[pater]] quoque repente obiit. Anno [[1938]], [[Cracovia]]m migravit, ubi in [[Universitas Iagellonica|Universitate Iagellonica]] [[philologia]]e Polonicae studuit, deinde in seminario dioecesano. |
||
Linea 41: | Linea 41: | ||
Valde [[pax|pacem]] pauperiemque curavit, sed multi obiecerunt eum mutationem timuisse odisseque. Iuvenes valde amavisse dicitur, et a iuvenibus vicissim amatus fuisse. |
Valde [[pax|pacem]] pauperiemque curavit, sed multi obiecerunt eum mutationem timuisse odisseque. Iuvenes valde amavisse dicitur, et a iuvenibus vicissim amatus fuisse. |
||
Multos annos [[morbus Parkinson|morbum Parkinsonianum]] passus est, et vespere diei [[2 Aprilis]] [[2005]] obiit. |
|||
Multi principes in [[laudatio]]nibus funebribus operam eius pro [[pax|pace]] et contra pauperiem et bellum religionum laudaverunt. |
|||
==[[Encyclicae]] epistulae== |
==[[Encyclicae]] epistulae== |
||
Linea 81: | Linea 81: | ||
*{{cite book|author=The Poynter Institute|authorlink=Poynter Institute|title=Pope John Paul II: 18 May 1920 – 2 April 2005|url=http://books.google.com/?id=pXGMNrE015IC|accessdate=25 February 2010|edition=First|date=[[1 Maii]] [[2005]]|publisher=Andrews McMeel Publishing|location=[[St. Petersburg, Florida|St. Petersburg]], Florida|isbn=978-0-7407-5110-3|ref=Poynter69}} |
*{{cite book|author=The Poynter Institute|authorlink=Poynter Institute|title=Pope John Paul II: 18 May 1920 – 2 April 2005|url=http://books.google.com/?id=pXGMNrE015IC|accessdate=25 February 2010|edition=First|date=[[1 Maii]] [[2005]]|publisher=Andrews McMeel Publishing|location=[[St. Petersburg, Florida|St. Petersburg]], Florida|isbn=978-0-7407-5110-3|ref=Poynter69}} |
||
*{{cite book|last=Weigel|first=George|authorlink=George Weigel|title=Witness to Hope|publisher=HarperCollins|location=Novi Eboraci|year=[[2001]]|isbn=978-0-06-018793-4|accessdate=1 January 2009 |ref=harv}} |
*{{cite book|last=Weigel|first=George|authorlink=George Weigel|title=Witness to Hope|publisher=HarperCollins|location=Novi Eboraci|year=[[2001]]|isbn=978-0-06-018793-4|accessdate=1 January 2009 |ref=harv}} |
||
*{{cite book|last=Wojtyła|first=Karol|year=[[1981]] |title=Love and Responsibility|publisher=[[William Collins (publisher)|William Collins Sons & Co. Ltd.]]|location=Londinii|isbn= |
*{{cite book|last=Wojtyła|first=Karol|year=[[1981]] |title=Love and Responsibility|publisher=[[William Collins (publisher)|William Collins Sons & Co. Ltd.]]|location=Londinii|isbn=9780898704457|url=http://www.ignatius.com/ViewProduct.aspx?SID=1&Product_ID=450&AFID=12&|accessdate=1 Ianuarii 2009 |ref=harv}} |
||
*{{cite book|last=Yallop|first=David|title=The Power and the Glory|publisher=Constable & Robinson Ltd|location=Londinii|isbn=978-1-84529-673-5|url=http://www.constablerobinson.com/|accessdate=1 Ianuarii 2009|year=[[2007]]}} |
*{{cite book|last=Yallop|first=David|title=The Power and the Glory|publisher=Constable & Robinson Ltd|location=Londinii|isbn=978-1-84529-673-5|url=http://www.constablerobinson.com/|accessdate=1 Ianuarii 2009|year=[[2007]]}} |
||
Emendatio ex 11:39, 27 Aprilis 2014
Obitus: 2 Aprilis 2005; Palatium Apostolicum, Roma
Patria: Polonia
Nomen nativum: Karol Józef Wojtyła
Pontificatus
Insignia heraldica
Ioannes Paulus II, natus Carolus Iosephus Wojtyła (Polonice Karol Józef Wojtyła) (18 Maii 1920—2 Aprilis 2005), fuit Episcopus Romanus et papa Ecclesiae Catholicae a die 16 Octobris 1978. Die 1 Maii 2011 a Benedicto XVI, successore eius papa, beatus factus est. Die 5 Iulii 2013 papa Franciscus canonizationis decretum signavit. Ex die 27 Aprilis 2014 una cum decessore Ioanne XXIII ut sanctus nunc veneratur.
Sua apostolica sententia fuit "Totus tuus" (ab sancti Ludovici Mariae Grignion de Montfort oratione Mariana), quod 'Ego totus tuus sum, Maria' significat.
Vita
Carolus Wojtyła iunior die 18 Maii 1920 natus est Wadowice in urbe, in parte Poloniae quae ad meridiem vergit ac Polonia Minor nuncupata est, tertius filius Aemiliae Kaczorowska (n. 1884) et Caroli Wojtyła senioris (n. 1879), qui praefectus militum in exercitu Imperii Austro-Hungarici fuerat.
Wojtyła iuvenis matre fratreque orbatus est, nam anno 1929 mater anno vero 1932 frater Edmundus, medicus, gravi morbo perierunt. Anno 1941, pater quoque repente obiit. Anno 1938, Cracoviam migravit, ubi in Universitate Iagellonica philologiae Polonicae studuit, deinde in seminario dioecesano.
Cracoviae die 1 Novembris 1946 presbyter ab Adamo Stephano principe Sapieha, Episcopo Cracoviensi ordinatus est; postea theologiae Romae studuit.
Die 4 Iulii 1958, episcopus auxiliaris Archidioecesis Cracoviensis nominatus et die 28 Septembris consecratus est ab Eugenio Baziak, archiepiscopo Leopoliensi et Cracoviensi, post cuius mortem, die 13 Ianuarii 1964 archiepiscopus Cracoviensis ipse nominatus est. Die 26 Iunii 1967, ad cardinalis Sanctae Romanae Ecclesiae dignitatem a Paulo VI evectus est.
Partem in Consilio Vaticano Secundo habuit.
Die 16 Octobris 1978, cardinales eum in summum pontificem elegerunt. Hac in electione, Franciscus König cardinalis Austriacus magnam partem habuisse dicitur.
Pontificatus
Ioannes Paulus II fuit primus post 455 annos papa qui non ex Italia venerat, et primus omnino qui ex origine Slavica fuerat. Inter pontificatum suum, etiam cum iam fessus aetate erat, multis in terris peregrinatus est.
Ioannes Paulus II die 13 Maii 1981 a quodam Machometus Ali Ağca grave vulnus in abdomine accepit.
Die 25 Ianuarii 1983, novum Codicem Iuris Canonici promulgavit.
Die 13 Aprilis 1986 primus papa synagogam Romanam invisit.
Anno 1998, cum Constitutione apostolica "Pastor Bonus" curiam Romanam reformavit.
Valde pacem pauperiemque curavit, sed multi obiecerunt eum mutationem timuisse odisseque. Iuvenes valde amavisse dicitur, et a iuvenibus vicissim amatus fuisse.
Multos annos morbum Parkinsonianum passus est, et vespere diei 2 Aprilis 2005 obiit.
Multi principes in laudationibus funebribus operam eius pro pace et contra pauperiem et bellum religionum laudaverunt.
Encyclicae epistulae
Ioannes Paulus II multas encyclicas epistulas divulgavit:
- 1979: Redemptor hominis
- 1980: Dives in misericordia
- 1981: Laborem exercens, in memoriam nonagesimi anni a publicatione Rerum Novarum, Papae Leonis XIII encyclicae
- 1985: Slavorum Apostoli
- 1986: Dominum et Vivificantem
- 1987: Redemptoris Mater
- 1987: Sollicitudo rei socialis, in memoriam vicensimi anni a publicatione Populorum Progressio, Papae Pauli VI encyclicae *1990: Redemptoris Missio
- 1991: Centesimus annus, in memoriam centensimi anni a publicatione Rerum Novarum, Papae Leonis XIII encyclicae
- 1993: Veritatis Splendor
- 1995: Evangelium Vitae
- 1995: Ut unum sint
- 1998: Fides et Ratio
- 2003: Ecclesia de eucharistia
Bibliographia
- Berry, Jason; Gerald Renner (2004). Vows of Silence: The Abuse of Power in the Papacy of John Paul II. Novi Eboraci, Londii, Toronti, Sydneii: Free Press. ISBN 0-7432-4441-9
- Davies, Norman (2004). Rising '44: The Battle for Warsaw. Londinii: Viking Penguin. ISBN 978-0-670-03284-6
- de Montfort, St. Louis-Marie Grignion; Mark L. Jacobson (Translator) (27 Martii 2007). True Devotion to Mary. Didacopole: Avetine Press. ISBN 1-59330-470-6
- Duffy, Eamon (2006). Saints and Sinners, a History of the Popes (3a ed.). Yale University Press. ISBN 0-300-11597-0
- Hebblethwaite, Peter (1995). Pope John Paul II and the Church. Londinii: 1995 Rowman & Littlefield. ISBN 978-1-55612-814-1
- Maxwell-Stuart, P.G. (2006) [1997]. Chronicle of the Popes: Trying to Come Full Circle. Londinii: Thames & Hudson. ISBN 978-0-500-28608-1
- Menachery, Prof. George (11 Novembris 1978). "John Paul II Election Surprises"
- Meissen, Randall (2011). Living Miracles: The Spiritual Sons of John Paul the Great. Alpharetta, Georgiae: Mission Network. ISBN 978-1-933271-27-9
- Noonan, Peggy (November 2005). John Paul the Great: Remembering a Spiritual Father. Novi Eboraci: Penguin Group (USA). ISBN 978-0-670-03748-3
- Navarro-Valls, Joaquin (2 Aprilis 2005). Il Santo Padre è deceduto questa sera alle ore 21.37 nel Suo appartamento privato. ‘The Holy Father passed away at 9:37 this evening in his private apartment.’ 2005–2009 The Holy See
- O'Connor, Garry (2006). Universal Father: A Life of Pope John Paul II. Londinii: 2005 Bloomsbury Publishing. ISBN 0-7475-8241-6
- Pope John Paul II (2005). Memory & Identity – Personal Reflections. Londinii: 2006 Weidenfeld & Nicolson. ISBN 0-297-85075-X
- Renehan, Edward; Schlesinger, Arthur Meier (INT) (November 2006). Pope John Paul II. Chelsea House. ISBN 978-0-7910-9227-9
- John Paul II, Pope (2004). Rise, Let Us Be On Our Way. 2004 Warner Books. ISBN 0-446-57781-2
- Stanley, George E (January 2007). Pope John Paul II: Young Man of the Church. Fitzgerald Books. ISBN 978-1-4242-1732-8
- Stourton, Edward (2006). John Paul II: Man of History. Londinii: Hodder & Stoughton. ISBN 978-0-340-90816-7
- Szulc, Tadeusz. Pope John Paul II: The Biography. Londinii: 2007 Simon & Schuster Adult Publishing Group. ISBN 978-1-4165-8886-3
- The Poynter Institute (1 Maii 2005). Pope John Paul II: 18 May 1920 – 2 April 2005 (First ed.). St. Petersburg, Florida: Andrews McMeel Publishing. ISBN 978-0-7407-5110-3
- Weigel, George (2001). Witness to Hope. Novi Eboraci: HarperCollins. ISBN 978-0-06-018793-4
- Wojtyła, Karol (1981). Love and Responsibility. Londinii: William Collins Sons & Co. Ltd.. ISBN 9780898704457
- Yallop, David (2007). The Power and the Glory. Londinii: Constable & Robinson Ltd. ISBN 978-1-84529-673-5
Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Paulum II spectant (1, 2). |
Vide Ioannem Paulum II in Victionario. |
- De Ioanne Paulo II in pagina officialis Sanctae Sedis (Latine)
- Pellicula "Youtube" electio papae Ioannis Pauli II
- Encyclicae Johannis Pauli PP. II Fides et Ratio A.D. MCMXCVIII
- Encyclicae Johannis Pauli PP. II Ecclesia de Eucharistia A.D. MCMIII
- 1967: Novus cardinalis a Paulo VI nuntiatus
- Ioannis Pauli II Opera Omnia
Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link GA