Ludovicus Maria Grignion de Montfort

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina nondum stipula est. Oportet intra sex menses corrigatur. Etiam in minimis apud Vicipaediam paginis necesse est contineantur:

Titulus in primo exordio typis crassioribus repetitus
Comprehensio (200 vel plurium litterarum) quae rem apte describat
Nexus extra-Vicipaedianus (sive et fons bibliographicus) qui et titulum et rem ipsam satis corroboret
Nexus interni caerulei ex hac pagina et in hanc paginam ducentes; categoriae caeruleae (quibus absentibus formula {{Dubcat}} ponatur); pagina annexa apud Wikidata (aut formula {{Nexus absunt}})
Cetera hac encyclopaedia digna, velut descriptio (explicationes, historica, exempla); imago necnon titulus suffixus; ceteri nexus externi siqui utiles sint; bibliographia.

Interpretationes vernaculae

Ludovicus Maria Grignion (Francogallice: Louis-Marie Grignion), dictus Pater de Montfort (16731716), Romanae Catholicae Ecclesiae sanctus est confessor.

Vita[recensere | fontem recensere]

Ludovicus Grignion in agro Britanniae Minoris, in vico Montfort-la-Cane nuncupato (qui hodie Montfort-super-Meu, in Illae et Vicinoniae dioecese nuncupatur, apud Condate Redonum), die 3 Februarii 1673 natus est. Pater illi Ioannes Baptista Grignion, causidicus in tribunal Montfortiense, fuit, mater Ioanna Robert. Ludovicus Maria eorum secundus natus fuit, sed maior frater cum menses quattuor natus esset obiit. Baptizatus insequenti die Ludovicus nomine, secundum nomen illi accepto Confirmationis sacramento impositus est.

Societatis Iesu primo discipulus in Condate Redonum, consilium cepit in Lutetiam Parisiorum iter facere, ut se ad sacerdotium pararet. Sacerdotali deinde ordinatione anno 1700 accepta, ad praedicationem, cum missis in Franciae agris occidentalibus propagandae Christianae doctrinae causa legationibus, se dedidit. In Portu Namnetum (Francogallice: Nantes) et Pictaviae (Poitiers) Evangelium nuntiavit; in qua urbe valetudinarium denuo ordinavit, cuius capellanus designatus est.

Ludovicus Maria, cum a gente divite ortus esset, paupertatis tamen votum fecit, nec ullam rem deinde nisi pauperos homines curavit.

Sanctimonialium mulierum congregationem cum Maria Luisa Trichet anno 1703 condidit.