Canonizatio

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Canonizatio (-ionis, f.) in aliquot ecclesiis Christianis est declaratio quod mortuus quidam inter sanctos sit.

Canonizatio in Catholica Ecclesia relatio est in album et catalogum Sanctorum, qui Canon appellatur:

828 Ecclesia, quosdam canonizans fideles, id est sollemniter proclamans hos fideles heroice virtutes exercuisse et in fidelitate gratiae Dei duxisse vitam, potentiam agnoscit Spiritus sanctitatis qui est in ea, et spem sustinet fidelium his illos praebens tamquam exemplaria et intercessores.[1] « In circumstantiis difficillimis per totam historiam Ecclesiae, semper sancti et sanctae fuerunt fons et origo renovationis ».[2] « Sanctitas Ecclesiae est profecto secretus fons et mensura infallibilis eius operositatis apostolicae et impetus missionarii ».[3]

Fontes[recensere | fontem recensere]

Catechismus Catholicae Ecclesiae, Pars Prima - Professio Fidei, Sectio Secunda: Fidei Christianae Professio, Caput Tertium - Credo in Spiritum Sacntum, Articulus 9 - «Credo Sanctam Ecclesiam Catholicam», Paragraphus 3 - Ecclesia est una, sancta, catholica et apostolica, II. Ecclesia est sancta. Ioannes Paulus PP. II, Ex Arce Gandulfi, die XV mensis Augusti, anno MCMXCVII

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 40: AAS 57 (1965) 44-45; Ibid., 48-51: AAS 57 (1965) 53-58.
  2. Ioannes Paulus II, Adh. ap. Christifideles laici, 16: AAS 81 (1989) 417.
  3. Ioannes Paulus II, Adh. ap. Christifideles laici, 17: AAS 81 (1989) 419-420.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]


Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!