Jump to content

Senatus consultum ultimum

Haec pagina est honorata.
Latinitas bona
E Vicipaedia
(Redirectum de Senatusconsultum ultimum)
Aedicula in Curia Iulia ubi Senatus sedebat

Senatus consultum ultimum[1] (SCU) est decretum senatus Romani antiqui per quod in maximis reipublicae periculis et insanabilibus civium seditionibus imperium consulum ceterorumque summorum magistratuum ita augebatur ut arma adversus cives capere eosque impune interficere illis liceret. Quae nova potestas ita a Sallustio[2] definiebatur : ea potestas per senatum more Romano magistratui maxuma permittitur: exercitum parare, bellum gerere, coercere omnibus modis socios atque civis, domi militiaeque imperium atque iudicium summum habere; aliter sine populi iussu nullius earum rerum consuli ius est. Formula illius senatusconsulti erat : "Dent operam[3] (vel Videant[4]) consules ...[5] ne quid respublica detrimenti capiat." Hoc senatusconsulti genus in usu fuit a tempore Gracchorum usque ad secundum triumviratum (43 a.C.n.) : antea enim si quando tale remedium ad reipublicae salutem necessarium videbatur dictatorem consulto senatu dicebant consules cui per sex menses summum imperium sine provocatione, sine tribunicia intercessione deferebatur.

De controversia iuris

[recensere | fontem recensere]

Iam a secundo saeculo ante Christum Romani ad dictaturam decurrere reformidare coeperunt[6] nec funesta et posteriora exempla Luci Syllae et Gai Caesaris, qui dictaturam in tyrannidem converterunt, diffidentiam eorum erga illum magistratum extraordinarium minuere, adeo ut mortuo Caesare anno 44 a.C.n. consul Marcus Antonius omnium consensu legem pertulerit de dictatura in perpetuum tollenda. Nihilominus magnum iuris certamen de senatusconsulti ultimi vi inter optimates et populares exstiterat : nam optimates hoc senatusconsulto cum ceteras libertates tum provocationem ad populum, quae antiqua lege Valeria instituta et nuper lege Sempronia de capite civis Romani a tribuno plebis Gaio Graccho lata confirmata cives Romanos a magistratuum libidine tuebatur, sublatam ad tempus esse existimabant ; populares contra hoc negabant. De qua re plura iudicia sive apud populum sive apud iudices fuere : nam anno 120 a.C.n. Lucius Opimius qui Gaium Gracchum consul necaverat a Publio Decio Subulone caedis civium Romanorum accusatus postremo absolutus est[7], anno 63 a.C.n. Gaius Rabirius instigante Caesare a tribuno plebis Tito Labieno perduellionis post 36 annos reus factus quod Lucium Saturninum tribunum plebis anno 100 a.C.n. interfecisset, a Cicerone tum consule, oratione Pro Rabirio habita, defensus est ; mox ipse Cicero a tribuno plebis Publio Clodio postulatus anno 58 a.C.n. antequam damnaretur in exsilium proficisci maluit. Etenim senatusconsulto ultimo freti cives Romanos deditos et inermes sine iudicio necaverant.

Nam quibusdam hoc senatusconsultum velut telum in manibus nobilitatis ad politicos adversarios et inimicos de medio tollendos idoneum videri potuit[8], eo magis quod alterum senatusconsultum saepe addebatur quo illum et illum hostem publicum esse iudicabant : abhinc non iam cives sed hostes erant quibus ius belli, non ius civile adhibendum erat. Certe verum bellum civile hoc senatusconsultum saepe secutum est : anno 77 a.C.n. adversus proconsulem Lepidum, anno 63/62 a.C.n. adversus Catilinarios, anno 49 a.C.n. inter Caesarem et Pompeium, anno 43 a.C.n. inter maiorem partem senatorum et Marcum Antonium. Siquidem non origo bellorum civilium, attamen indicium erat gravissimae discordiae civilis tempore quo vis in rebus publicis magis magisque adhiberi solebat.

  • Anno 133 a.C.n. velut praeludium fuit cum nonnulli senatores consulem Mucium Scaevolam hortabantur ut vim armatam contra fautores Tiberii Gracchi qui Capitolium occuparant adhiberet. Qui recusavit negans salvo iure ita fieri posse (clarus iurisconsultus erat). Tum Scipio Nasica qui pontifex maximus quidem erat sed nullum magistratum illo anno gerebat, privato consilio optimates ducens impetum in eos fecit : Tiberio occiso corpus eius in Tiberim praecipitatum est. Hoc insanabile vulnus reipublicae inlatum bellorum civilium initium fuisse plerique historici antiqui aestimabant, ut Appianus qui narrationem suam bellorum civilium a Tiberio Graccho inibat[9].
Fratres Gracchi, sculptura moderna in Museo Orsay, Lutetiae
  • 121 a.C.n. primum senatusconsultum ultimum contra Gaium Gracchum edictum est eadem agentem atque frater paucis ante annis. Lucio Opimio consuli summum imperium a senatu permissum est, qui cum Gracchanis armis contendit et tria milia civium sine missione trucidavit. Tanto odio pugnavit ut mortuorum etiam corpora foedarit[10]. Proximo anno ob hanc rem in ius postulatus, absolutus est. Plutarchus scribebat Lucium Postumium primum consulem fuisse qui dictatoriam potestatem induisset[11].
  • Anno 100 a.C.n. mense decembri, Gaio Mario Lucio Valerio Flacco consulibus, SCU[12] adversus tribunum plebis Lucium Saturninum et praetorem Gaium Servilium Glauciam qui leges rempublicam turbantes ferebant et Memmium, competitorem Glauciae in comitiis consularibus, palam occiderant. Gaius Marius, quamquam eorum opera adversus optimates multa confecerat, tamen tum eos in Capitolio obsedit et cepit. In fidem recepti cum ad Forum descenderent necati sunt iniussu Marii[13], ut videtur[14]. Triginta sex post annos, anno 63 a.C.n. ob hanc caedem Gaius Rabirius quidam perduellionis reus factus a Cicerone defensus est[15].
  • Anno 77 a.C.n. senatusconsultum ultimum adversus Aemilium Lepidum qui consul proximo anno fuerat et leges Syllanas abrogare contra voluntatem senatus volebat et tum exercitum ex Etruria Romam sese ducturum minitabatur. A collega Quinto Lutatio Catulo ad portas Urbis victus in Sardiniam cum reliquis copiis effugit ubi morbo obiit. At milites eius Perperna duce in Hispaniam transierunt ubi diuturnum bellum civile conflagravit[16]. Lutatius Catulus vero usque ad mortem in magno honore habitus est quia bellum civile sine cruore confecerat.
  • Die 21 octobris 63 a.C.n. senatusconsultum ultimum adversus Catilinam et coniuratos, qui Urbem incendere atque, ut rerum potirentur, summos magistratus necare in animo habebant, Cicerone suadente edictum est[17]. Alter consul, Cicero, coniuratos Romae exspectantes comprehendit atque in carcerem rapuit, mox, consulto senatu, in Tulliano morte adfici sine iudicio iussit. Alter Antonius exercitum in Etruriam duxit et Catilinarios ad Pistorium profligavit. Ambo postea in exsilium proficisci coacti sunt. Nam anno 59 a.C.n. -id est Gaio Iulio Caesare consule- Antonius post proconsulatum Macedoniae, non tantum repetundarum sed etiam ob ea quae in coniuratione opprimenda gesserat damnatus in insulam Cephalleniam abiit[18]. Cicero et ipse qui Antonii patronus apud iudices fuerat[19], proximo anno a tribuno plebis Publio Clodio persecutus exsilium sibi indixit. Nam Clodius populum novam legem rogarat de capite civis Romani quae si quis iniussu populi civem Romanum occideret vel etiam occidisset (nam ad praeterita poena extendebatur), eum aqua et igni interdicebat[20]. Sed proximo iam anno (57 a.C.n.), instigante Pompeio qui a Publio Clodio vehementer dissentire coeperat, nova lege revocatus Cicero ingenti adclamantium hominum concursu et in civitatem et in senatum restitutus est.
  • Anno 62 a.C.n. iam novum senatus consultum ultimum fuit adversus tribunum plebis Metellum Nepotem qui diem Ciceroni de vi dicere volebat et una cum praetore Gaio Caesare leges nobilitati displicentes ferebat et rempublicam omni modo invocato Pompei nomine turbabat. Perterritus Nepos ad Pompeium in Orientem confugit, quamquam tribuno plebis ne unam quidem noctem extra pomerium manere fas erat[21]. Non minus territus Caesar ita morem mutavit ut ipse seditionum fautores sedarit pacaritque atque senatoribus conciliarit. Qui hoc eius beneficium ut rependerent praeturam reddiderunt quam ei ademerant[22].
  • Anno 52 a.C.n. die 18 ianuarii Titus Annius Milo, petitor consulatus et sodalitiorum armatorum optimatibus faventium dux, in via Appia inimicum Publium Clodium Pulchrum, sodalitiorum armatorum popularibus faventium ducem, occidit. Nuntio Romam adlato magnus tumultus fuit et plebs rogo exstructo et corpus Clodii et curiam et partem Forii Romani combussit. Nec consules tum sed interreges reipublicae praeerant : nam ob sempiternas rixas et caedes comitia haberi non poterant. Itaque senatus consultum ultimum die 19 ianuarii edictum est et salus reipublicae Pompeio consuli sine collega facto permissa est. Qui dilectu facto milites in Urbem introduxit quibus die iudicii tribunal circumvenit ne Miloni vi succurreretur : Cicero his rebus timidior factus pro amico orationem audacter habere non potuit. Milo damnatus Massiliam in exsilium profectus est[23].
  • Die 7 ianuarii 49 a.C.n. Pompeio instigante senatusconsultum ultimum contra Caesarem edictum est qui exercitum dimittere et privatus Romam redire Pompei ceterorumque inimicorum metu nolebat. Non tantum consulibus sed ipsi Pompeio qui tum proconsul Hispaniarum ad portas Urbis manebat opera danda erat ne quid respublica detrimenti caperet. His verbis de iniuria sibi facta Caesar querebatur[24] : Decurritur ad illud extremum atque ultimum senatus consultum, quo nisi paene in ipso urbis incendio atque in desperatione omnium salutis latorum audacia numquam ante descensum est: dent operam consules, praetores, tribuni plebis, quique pro consulibus sint ad urbem, ne quid res publica detrimenti capiat. Mira fit mentio tribunorum[25] atque res nova tum fuisse videtur : nam tribuni magistratus sine imperio erant nec ullam potestatem extra Urbem habebant. Fortasse plebem sibi adjungere ita cupiebant senatores Pompeiani dum duo tribuni plebis qui Caesaris postulatis favebant, Marcus Antonius et Quintus Cassius Longinus ad suum ducem statim fugiunt. Nec mora post illud senatusconsultum fuit : omni spe salutis in bello posita Caesar Rubiconem transiit.
  • Absente Caesare Caesariani quoque ad hoc senatusconsultum anno 48 a.C.n. decurrerunt adversus praetorem seditiosum Marcum Caelium Rufum qui novas tabulas plebi pollicebatur et legem de aere alieno abolendo ferebat. Salus reipublicae consuli Servilio Isaurico permissa est[26]. De qua re his verbis in Commentariis suis Caesar scribebat[27] : De quibus rebus Servilius consul ad senatum rettulit, senatusque Caelium ab re publica removendum censuit. Hoc decreto eum consul senatu prohibuit. Formulam senatus consulti non refert Caesar, quae iam bis in ipsum edicta erat nec ei multum placebat, sed moderationem ostendit consulis Servilii qui Caelium non interficiendum sed a rebus publicis prohibendum esse censebat : nonne ipse Caesar anno 63 a.C.n. longam orationem[28] in senatu habuit ne Catilinae coniurati sine iudicio morte supplicium darent ? Tum Caelius in Italiam meridionalem fugit ubi a Caesarianis militibus pugnans occisus est.
  • Anno 43 a.C.n. die 2 Februarii instigante Cicerone[29] senatusconsultum ultimum contra Marcum Antonium edictum est qui Decimum Iunium Brutum Mutinae obsidebat nec decretis senatus obtemperare volebat. Salus reipublicae consulibus Vibio Pansae et Aulo Hirtio permissa est : ita bellum civile redintegratum est. Eodem anno et Marcus Antonius et Lepidus et Dolabella a senatoribus hostes publici iudicati sunt.

Inter prima senatus consulta ultima intervallum satis magnum intererat, ultimis annis vero reipublicae liberae brevius fit velut ac si senatus omnem spem potestatis suae servandae in armis ponere coactus esset. Quamquam historici moderni nullum senatusconsultum ultimum ante Gaium Gracchum sibi probatum existimant, plerique auctores antiqui ut Sallustius qui eius originem ad morem maiorum referebat aut Titus Livius qui unum senatusconsultum huius generis in primis Reipublica liberae annis ponebat et addebat quae forma senatus consulti ultimae semper necessitatis habita est, non novum sed antiquum institutum illud fuisse ducere videntur : fortasse quia ita videri senatoribus placebat, a quibus plerique rerum gestarum scriptores stabant?

  1. Haec locutio, a modernis historicis usurpata e loco quodam Caesaris (Bell. Cic. I.5.3) sumpta est : nomen antiquum proprium incertum est, Nonnumquam senatusconsultum de republica defendenda dicitur. Confer Titum Livium III.4 : quae forma senatus consulti ultimae semper necessitatis habita est.
  2. Catil. coniur. 29.
  3. Sallustius De coniuratione Catilinae 29: "senatus decrevit, darent operam consules etc.". Caesar BC I.5.3.
  4. Cicero, Pro Milone 70 et Catil. I,2,4. Titus Livius III,4,9 (etiam si illis temporibus tale senatusconsultum non verisimile erat).
  5. Praeter consules praetores quoque et tribuni plebis et proconsules si qui ad Urbem stetissent nominari poterant.
  6. Ultimus dictator, Gaius Servilius Geminus, anno 202 a.C.n. comitiorum habendorum causa dictus erat (Titus Livius 30.39, Velleius Paterculus 2.28, Plutarchus, Sylla 33).
  7. Titus Livius, Periochae LXI; Marcus Tullius Cicero, Pro Sestio 140
  8. Velleius Paterculus II.7 de privato odio Lucii Opimii erga Gaium Gracchum.
  9. Plutarchus, Tiberius Gracchus 19-20. Appianus, Bell. civ. I.65.
  10. Plutarchus, Gaius Gracchus XIV. Cicero, Catil. I.2.4. Titus Livius, Periocha 61.
  11. Gaius Gracchus XVIII.
  12. Cicero, Pro Rabirio 20 : Fit senatus consultum ut C. Marius L. Valerius consules adhiberent tribunos pl. et praetores, quos eis videretur, operamque darent ut imperium populi Romani maiestasque conservaretur.
  13. Contra tamen Velleius Paterculus II.12.
  14. Cicero, Catil. I.2.4. Plutarchus, Marius 30. De Viris illustribus 73.
  15. Oratio Pro Rabirio perduellionis reo partim servata est. Cf. Dio Cassius 37.26-28.
  16. Sallustius, Historiae I.77 (oratio Philippi) : quoniam M. Lepidus exercitum privato consilio paratum cum pessumis et hostibus rei publicae contra huius ordinis auctoritatem ad urbem ducit, uti Ap. Claudius interrex cum Q. Catulo pro consule et ceteris, quibus imperium est, urbi praesidio sint operamque dent nequid res publica detrimenti capiat. Appianus, Bell. civ. I.107.
  17. Sallustius De coniuratione Catilinae 29. Dio Cassius 37.31. Cicero Catil. I,2,4. Plutarchus, Cicero 15.
  18. Dio Cassius XXXVIII.10. Cic. Pro Flacco 5 et 95. Scholia Bobiensia ad Flac. 5.
  19. Oratio pro Antonio sive deperdita sive numquam divulgata est.
  20. Velleius Paterculus II,45.1. Plutarchus, Cicero 30-31
  21. Dio Cassius 37.43.Plutarchus, Cato minor 36-39.
  22. Suetonius, Divus Iulius 16.
  23. Cicero, Pro Milone cum commentario Asconii. Dio Cassius 40.49. Appianus, Bell. civ. II.21-23.
  24. Bell. civ. I.5.3 , vide etiam I.7 (contio ad milites).
  25. Quod a Cicerone confirmabatur : Ad fam. XVI.11.
  26. Dio Cassius 42.23.
  27. BC III.21
  28. Sall., Cat. Coni. 51. Plut., Cat. min. 94.
  29. Phil. V.34 : Consulibus totam rem publicam commendandam censeo eisque permittendum, ut rem publicam defendant provideantque, ne quid res publica detrimenti accipiat

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]
  • Golden, Gregory K. (2013). Crisis Management During the Roman Republic. The Role of Political Institutions in Emergencies. Cambridge: Cambridge University Press. ISBN 978-1-107-03285-9. Recensio critica
  • Kefeng, Chen (2004). "A Perspective of the senatus consultum ultimum in the Late Roman Republic from the Constitutional Point of View". Journal of Ancient Civilizations. 19: 125–132.
  • Siegfried Mendner (1966), "Videant consules", Philologus 110 : 258sqq. Hic legere potes
  • Martin, Jochen (1970). "Die Provokation in der klassischen und späten Republik". Hermes. 98: 72–96.
  • Arnaldus Paturet (2017), "Le senatus consulte ultime", in L'état d'urgence : de l'exception à la banalisation , Presses universitaires de Paris Nanterre : 33-47. ISBN 978-2-84016-267-4
  • G. Plaumann (1913), "Das sogenannte S.c.u., die Quasidiktatur der späteren römischen Republik", Klio 13 : 321-386
  • Bernardus Rödl (1969), Das Senatus consultum ultimum und der Tod der Gracchen, Bonn : Habelt.
  • Ungern-Sternberg von Pürkel, Jürgen Baron (1970). Untersuchungen zum spätrepublikanischen Notstandsrecht - Senatusconsultum ultimum und hostis-Erklärung, München. ISBN 3-406-03094-7. Recensio critica Alia recensio critica per Claudium Nicolet, pallidior (veniam peto).
  • W. B. Tyrrell (1978), A Legal and Historical Commentary to Cicero's oratio pro C. Rabirio perduellionis reo. Amstelodami : A.M. Hakkert