100 a.C.n.

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Annus 100 a.C.n. e serie paginarum brevium de annis.

Millennia: millennium 2 a.C.n. · millennium 1 a.C.n. · millennium 1
Saecula: saeculum 2 a.C.n. · saeculum 1 a.C.n. · saeculum 1
Anni: (101 a.C.n.) · 100 a.C.n. · 99 a.C.n. · 98 a.C.n. · 97 a.C.n. · 96 a.C.n. · 95 a.C.n. · 94 a.C.n. · 93 a.C.n. · 92 a.C.n. · 91 a.C.n. · (90 a.C.n.)


100 a.C.n

+ DCLIII a.u.c.

Eventa[recensere | fontem recensere]

  • Tribunus plebis Appuleius Saturninus legem agrariam tulit quae agros veteranis Gai Mari tum consulis sextum dividebat. Optimates legi frustra obstabant : Quintus Metellus Numidicus, eorum dux et Marii inimicus iam ex Iugurthino bello, in verba legis iurare recusavit et exsilio poenam dedit. Quam ob rem seditiones et rixae multae Romae fuerunt. Autumno Saturninus tribunus plebis tertium in annum proximum factus est.
  • Amicus quidam Saturnini, Glaucia nomine, tum praetor contempta lege quae intervallum esse inter praeturam et consulatum esse iubebat, consulatum petebat. Et Gaium Memmium competitorem eius a clientibus amborum virorum, Saturnini et Glauciae, comitiorum die (9 decembris ?) interfectum esse manifestum fuit. Qui in Capitolium cum fautoribus fugerunt dum senatusconsultum ultimum adversus eos edicitur. Gaius Marius quamquam eorum opera ad leges optimatibus parum gratas ferendas saepe usus erat, tamen in tali rerum discrimine invitus eos obsedit atque deditos in fidem recepit et senatui tradidit. Nihilominus ab iratis senatoribus sine iudicio trucidati sunt.

Nati[recensere | fontem recensere]

Mortui[recensere | fontem recensere]