63 a.C.n.

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Annus 63 a.C.n. e serie paginarum brevium de annis.

Millennia: millennium 2 a.C.n. · millennium 1 a.C.n. · millennium 1
Saecula: saeculum 2 a.C.n. · saeculum 1 a.C.n. · saeculum 1
Anni: (71 a.C.n.) · 70 a.C.n. · 69 a.C.n. · 68 a.C.n. · 67 a.C.n. · 66 a.C.n. · 65 a.C.n. · 64 a.C.n. · 63 a.C.n. · 62 a.C.n. · 61 a.C.n. · (60 a.C.n.)


DCXCI a.u.c.

Eventa[recensere | fontem recensere]

Romae[recensere | fontem recensere]

Varia[recensere | fontem recensere]

  • Anno ineunte nonnullas rogationes populares a tribunis plebis promulgatas coercuerunt consul Cicero aliique optimates : rogatio de liberis proscriptorum restituendis, rogatio de aere alieno abolendo, rogatio Servilia agraria adversus quam Cicero orationes de lege agraria et in senatu et apud populum habuit...
  • Titus Labienus tribunus plebis perduellionis senatorem quendam senem, Rabirium nomine, Caesare instigante accusavit quod septimum quadragesimum ante annum (100 a.C.n.) tribunum plebis seditiosum Saturninum occidisset. Ita populares iura senatusconsulti ultimi et omnino potentiam senatus in Republica imminuere cupiebant. Rabirius a Cicerone defensus, qui orationem Pro Rabirio postea publicavit, praetori urbano Metello Celeri salutem debuit.
  • Lex Tullia de ambitu, a consule Marco Cicerone lata, ceteris poenis ambitum coercentibus exsilium decem annorum addidit. Haec lex adversus Catilinam dirigebatur qui tunc consulatum iterum petebat.
  • Lex Ampia-Labiena de triumphalibus ornamentis Gn. Pompei, a tribunis plebis Tito Ampio et Tito labieno lata, quae honores inusitatos absenti Gnaeo Pompeio tribuebat (ut ei triumphantium ornamenta in ludis circensibus, coronam in theatro gerere liceret...)
  • Lex Labiena de sacerdotiis, a tribuno plebis Tito Labieno lata, quae ius sacerdotum subrogandorum a collegiis ad populum transtulit.
  • Gaius Iulius Caesar a populo pontifex maximus factus est, non sine suspicione ambitus. Eodem anno et praetor designatus est.

Coniuratio Catilinae[recensere | fontem recensere]

Bellum Mithridaticum[recensere | fontem recensere]

  • Panticapaei a suis desertus proditusque Mithridates VI sive se ipse necavit sive iussu filii Pharnacis occisus est. Corpus Pompeio missum est qui Pharnacem Bospori Cimmerii regem agnovit atque necis paternae gratia eum socium amicumque populi Romani appellavit.
  • Cum in Iudaeam advenit Pompeius duos fratres ex Hasmonea domo de regno inter sese certantes, Hyrcanum et Aristobulum, invenit. Pro Hyrcano stetit et per tres menses Hierosolymitarum sacram arcem obsedit atque postremo expugnavit. Tunc summum sacerdotium Hyrcano dedit, Aristobulum vinctum cum liberis ad triumphum ornandum secum abduxit.

Nati[recensere | fontem recensere]

Mortui[recensere | fontem recensere]