Latinitas bona

Marcus Aemilius Lepidus (triumvir)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vide etiam paginam fere homonymam: Marcus Aemilius Lepidus (consul 187 a.C.n. et 175 a.C.n.)
Effigies Lepidi in denario cum titulo : LEPIDUS.PONT.MAX III.V.R.P.C. Hic denarius anno 42 a.C.n. in officina castrensi percussus est.
Aliud exemplar eiusdem denarii (Octavianus in altera parte videtur)

Marcus Aemilius Lepidus, Marci Aemili Lepidi anno 78 a.C.n. consulis filius, nobilissima Aemiliorum gente ortus, circa annum 90 a.C.n. natus est.

De Fautore Caesaris.[recensere | fontem recensere]

Bello autem civili inter Caesarem et Pompeium constantissimus prioris fautor statim extitit : nam anno 49 a.C.n., cum Caesar Rubiconem transiit, praetor erat et, absentibus consulibus qui cum Pompeio in Epirum fugerant, Caesarem dictatorem dixit. Qui ad bellum in Hispaniam proficiscens Lepidum Urbi praefecit[1].

Post victoriam partium consul anno 46 a.C.n. ac deinde magister equitum dictatoris Caesaris fuit[2]. Itaque, cum Caesar Idibus Martiis anno 44 a.C.n. a coniuratis occisus est, ad portas urbis Romae cum exercitu magno stabat et una cum consule Marco Antonio coniuratos prohibuit ne veterem rempublicam restituerent.

De Triumviro.[recensere | fontem recensere]

Post mortem Caesaris pontifex maximus, Antonio suffragante, "furtim" (id est comitiis non habitis) factus est. Deinde, proconsul Hispaniae citerioris necnon Galliae Narbonensis, cum quatuor legiones[3] in imperio haberet, Antonium, post res ad Mutinam male gestas anno 43 a.C.n., non modo in provinciam recepit ac tutatus est, sed etiam Octaviano reconciliavit. Tum Lepidus, Antonius et Octavianus apud Bononiam societatem inierunt quam, lege Titia mense novembri sanctam, historici secundum triumviratum appellant : magistratus extraordinarii, triumviri reipublicae constituendae, in quinquennium creati sunt (abbreviatio in nummis sic legitur : IIIVIR RPC). Praeterea anno 42 a.C.n., in locum Decimi Iuni Bruti ab ipso Caesare ante mortem designati sed mense Augusto anni prioris occisi, Lepidus consul iterum fuit. Triumviri, post victoriam partam, crudelissimis proscriptionibus saevierunt[4] (Lepidus ipsum fratrem proscripsit[5] !) et orbem Romanum inter se diviserunt. Lepido prima partitione Gallia et Hispaniae, sed mox secunda divisione (40 a.C.n.) Africa tantum obvenit cum legionibus paucioribus collegis[6]. Romae mansit et provincias per legatos rexit usque ad annum 40 a.C.n. cum ab Octaviano in Africam cum sex legionibus sibi ob nimium favorem Marci Antonii suspectis, quas ab Italia tum quam maxime abesse volebat, missus est[7].

Triumviratus in quinquennium primo constitutus erat sed anno 37 a.C.n. prorogatus est. Paulo post tamen autumno anni 36 a.C.n. Octavianus Lepidum, ex Africa in Siciliam auxilio adversus Sextum Pompeium accersitum atque insulam post victoriam sibi vindicantem, provincia et exercitu spoliavit[8] et Circeios in Latium relegavit ubi Marcus Aemilius Lepidus tranquille consenuit ac tandem anno 13 a.C.n. mortuus est. Tum demum Augustus in eius locum pontifex maximus factus estt[9].

Triumphus M. Aemilii Lepidi (43 a.C.n.)[recensere | fontem recensere]

Triumphum M. Aemilius Lepidus ex Hispania celebravit die 31 Decembris 43 a.C.n.. Velleius Paterculus (2.67) ait: "Eoque inter iocos militaris, qui currum Lepidi Plancique secuti erant, inter execrationem civium usurpabant hunc versum: De germanis, non de Gallis duo triumphant consules."

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Appianus, Bell. civ. II,41.
  2. Ibid. II,107.
  3. Appianus, Bell. civ. III,190.
  4. Appianus, Bell. civ. IV, 16-224. Quod si commentarium ad Appiani textum quaeras, suadero legas F. Hinard, Les proscriptions de la Rome républicaine. Romae, 1985
  5. Appianus, Bell. civ. IV,45. Cassius Dio XLVII, 6 et 8.
  6. Appianus, Bell. civ. V, 47
  7. Appianus BC V,223. Cf Dio Cassius XLVIII,20.4.
  8. Appianus BC V,506-524.
  9. Appianus BC V,543. Cassius Dio XLIX,15.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Appianus, libro secundo Bellorum civilium 41, 107, 124, 126, 130-132 necnon libro tertio 190, 304, 331-332, 340-348 et libro quarto 4-13, 45, 132, 215-219 et libro quinto 12, 47, 223, 391, 403-408, 430-432, 487, 506-524, 543.
  • Bellum Alexandrinum incerto auctore capitibus 63-64.
  • Caesar, libro secundo de Bello civili, capite 21.
  • Dio Cassius libris XLVI-XLIX Historiae Romanae, passim.
  • Cicero libro primo Epistularum ad Brutum ep. 10.
    • libro decimo Epistularum ad familiares : 6,27,34,35. Necnon libro undecimo epistula 9 et libro duodecimo ep. 8-10.
    • quinta Philippica cap. 38-41.
    • tertia decima Philippica, passim.
  • Florus, libro secundo Epitomae rerum Romanarum, capite sedecimo.
  • Suetonius, Vita Divi Iuli, capite 82.
    • Vita Divi Augusti, capitibus 8,12,13,16,27,31.
  • Titus Livius, Periochae 119,120,129.
  • Velleius Paterculus, libro secundo Historiae Romanae capitulis 63-67 et 80.

Si vis plura legere...[recensere | fontem recensere]

  • Annie Allély, Lépide, le triumvir, Burdigalae : Ausonius, 2004. (Scripta antiqua ; 10). ISBN 978-2910023546
  • Ernestus Badian, 'M. Lepidus and the Second Triumvirate', Arctos : Acta philologica Fennica 1991(25) : 5-16
  • Philippus Coarelli, 'Lépide et Alba Fucens', Revue des Études Anciennes, 1998(100) : 461-475 Hic legere potes
  • Iulianus Guey, 'Lépide à Thabraca' , Karthago : revue d’archéologie méditerranéenne 1958(IX) : 79-88
  • Leonia Hayne, 'The defeat of Lepidus in 36 B.C.' 1974 Hic legere potes = Acta Classica 17 (1974), 59–65
    • 'Lepidus' role after the Ides of March', Acta classica 1971(14) : 109-117. Hic legere potes
  • "Lepidus (17)" in William Smith, ed., Dictionary of Greek and Roman Biography and Mythology (Londinii: Taylor & Walton, 1844-1849. Vol. 1, 2, 3) vol. 2 p. 766 ff. (Anglice)
  • Ricardus D. Weigel, Lepidus : the tarnished triumvir, Londini : Routledge, 1992. Recensio critica
    • 'Lepidus reconsidered' 1974 Hic legere potes = Acta Classica 17 (1974), 67–73
  • Catharina Welch (1995), 'The Career of M. Aemilius Lepidus 49-44 B.C', Hermes 123 : 443–54