Pomerium

E Vicipaedia
(Redirectum de Pomoerium)
Cippus pomorii Romani imperatore Claudio positus. Verba ultimae lineae "ampliavit terminavitq[ue]" digammate inverso scribuntur

Pomerium[1] fuit locus intra et extra murum qui terminus sacer urbis Latinae vel Etruscae habebatur.

Livius tradit Servium Tullium pomerium Romanum protulisse:

Ad eam multitudinem urbs quoque amplificanda visa est. Addit duos colles, Quirinalem Viminalemque; Viminalem inde deinceps auget Esquiliis; ibique ipse, ut loco dignitas fieret, habitat; aggere et fossis et muro circumdat urbem; ita pomerium profert. Pomerium verbi vim solam intuentes postmoerium interpretantur esse; est autem magis circamoerium, locus quem in condendis urbibus quondam Etrusci qua murum ducturi erant certis circa terminis inaugurato consecrabant, ut neque interiore parte aedificia moenibus continvarentur, quae nunc volgo etiam coniungunt, et extrinsecus puri aliquid ab humano cultu pateret soli. Hoc spatium quod neque habitari neque arari fas erat, non magis quod post murum esset quam quod murus post id, pomerium Romani appellarunt; et in urbis incremento semper quantum moenia processura erant tantum termini hi consecrati proferebantur.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Pōmērium, rarius pōmoerium. Vide Oxford Latin Dictionary, s.v. "pomerium".
  2. Titus Livius, Ab urbe condita 1.44.3–5.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Pomerium" in Samuel Ball Platner, A Topographical Dictionary of Ancient Rome
Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!