Lucius Opimius
Lucius Opimius fuit rerum politicarum peritus rei publicae Romanae; una cum Q. Fabio Maximo consul meruit anno 121 a.C.n. Nomen consulatus eius datur vinis eo anno in Italia diffusis; postea enim per multos annos "Vinum Opimianum" celeberrimum fuit.
Gens
[recensere | fontem recensere]Pater eius Quintus Opimius anno 154 a.C.n. consul creatus est.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Anno 125 a.C.n. praetor urbanus Fregellas urbem delevit, quae postquam ius civitatis Romanae ei negatum est, cum sociis contra Romam surrexerat[1]. Anno 121 consul una cum Quinto Fabio Maximo electus secundum senatus consultum ultimum acerrime contra factionem Gaii Sempronii Gracchi egit atque eum cum tribus milibus hominum necavit[2]. Pace restituta templum Concordiae atque Basilicam Opimiam erexit. Anno 120 a.C.n. a Publio Decio Subulone caedis civium Romanorum accusatus, sed absolutus est[3]. Dux legationis senatus anno 116 a.C.n. Numidiam inter Iugurtham et Adherbalem reges divisit. Anno 109 a.C.n., quod pecuniam a rege acceperat, lege Mamilia damnatus est [4]. In exilio Opimius mortuus est.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Nicolaus Brinkmann, "[1] O., L." in Der Neue Pauly vol. 8 (Stutgardiae: Metzler, 2000. ISBN 3-476-01478-9) col. 1255–1256.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Plinius, Naturalis historia 14.94
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Titus Livius, Periochae LX
- ↑ Plutarchus, Gaius Gracchus 18,1
- ↑ Titus Livius, Periochae LXI; Marcus Tullius Cicero, Pro Sestio 140
- ↑ Gaius Sallustius Crispus, Iugurtha 16,2-4; 40; Marcus Tullius Cicero, Brutus 128
Antecessores: Gnaeus Domitius Ahenobarbus et Gaius Fannius Strabo |
Consul 121 a.C.n. cum Quinto Fabio Maximo Allobrogico |
Successores: Gaius Papirius Carbo et Publius Manilius |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |