Gaius Sempronius Gracchus

E Vicipaedia
(Redirectum de Gaius Gracchus)

Gaius Sempronius Gracchus (natus anno 153 a.C.n., mortuus anno 121 a.C.n. Romae) vir publicus Romanus fuit.

Gens[recensere | fontem recensere]

Pater eius Tiberius Sempronius Gracchus, consul anni 177 a.C.n. fuit, mater Cornelia, filia Publii Cornelii Scipionis Africani erat, frater Tiberius Sempronius Gracchus tribunus plebis. Liciniam, filiam Publii Licinii Crassi Divitis Muciani in matrimonium duxit atque filiam Semproniam habuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 133 a.C.n. ex lege Sempronia a fratre lata triumvir agris iudicandis adsignandis creatus est una cum fratre Tiberio, cui paulo post occiso successit Publius Licinius Mucianus, et Appio Claudio Pulchro consulari[1]. Hunc magistratum usque ad mortem retinuit. Annis 126 - 124 a.C.n. quaestor Lucii Aurelii Orestis et deinde propraetor in Sardinia fuit. Anno 123 senatu invito tribunus plebis electus est.

Leges a Gaio Graccho latae[recensere | fontem recensere]

Multis legibus dominationem senatorum coercere voluit. lege de tribunis reficiendis stipulavit, ut tribuni plebis statim recreari possint; lege de capite civis constitutum est, ne senatus poenam mortis de civibus decerneret. Haec iudicia populo tradita sunt. Lex agraria agrum publicum pauperibus tribuit, lege frumentaria frumentum plebi urbanae dabatur. Lex militaria viros, qui non iam XVII annos nati sunt, a militia arcebat et alia lege Asiam publicanis tradidit. Lex de provinciis consularibus constituit, ut ante electiones consulum eorum provinciae decernerentur. Lex iudiciaria senatores a iudiciis arcuit atque iudicia equitibus tradidit. Praeterea lex repetundarum lata est, ut proconsules avari poena adfici possent[2].

Nex Gracchi[recensere | fontem recensere]

Anno 122 a.C.n. Gracchus iterum tribunus electus est, sed Marcus Livius Drusus in eodem collegio electus senatorum rebus consulebatt. Nam cum Gracchus in Africam profectus esset, ut colonias civium conderet, Livius propositis vanis plebem ad se transire permovit atque Gracchus, postquam ex Africa rediit, tribunus plebis comitiis anni 121 a.C.n. rpulsam accepit. Senatus tunc primo senatus consultum ultimum decrevit et constituit, ut consules viderent, ne quid detrimenti rem publicam caperet. Consul Lucius Opimius vi contra fautores Gracchi egit atque Sempronius cum multis eiusdem factionis viris necatus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Nicolaus Brinkmann, "[I 11] S. Gracchus, C." in Der Neue Pauly vol. 11 (Stutgardiae: Metzler, 2001. ISBN 3-476-01481-9) col. 388–391.
  • Hieronymus Carcopino, "Les triumvirs de la lex Sempronia et l'histoire des Gracques" in Autour des Gracques. Etudes critiques, Les Belles Lettres, 1967ː 129-340
  • Roman V. Lapyrionok, Der Kampf um die Lex Sempronia Agraria : vom Zensus 125/124 v. Chr. bis zum Agrarprogramm des Gaius Gracchus, Bonnae, 2012 Recensio critica Altera recensio critica

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. CIL 1, 639 CIL 1, 640 CIL 1, 641 CIL 1, 642
  2. Plutarchus, Gaius Gracchus; Appianus Alexandrinus, Bellum civile I 91-120