Publius Cornelius Scipio Nasica Serapio

E Vicipaedia

Publius Cornelius Scipio Nasica Serapio (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus anno 132 a.C.n. Pergami) pontifex maximus et vir consularis Romanus fuit. Praecipue notus est ob caedem tribuni plebis Tiberii Gracchi, quod diuturnae discordiae civilis initium in Republica Romana fuit.

Gens[recensere | fontem recensere]

Pater eius Publius Cornelius Scipio Nasica Corculum fuit, consul annorum 162 et 155 a.C.n. erat. Cognomen Serapio accepit propter similitudinem cum Serapione mercatore sacrorum. Ipse consobrinus Tiberii Gracchi erat cuius mater Cornelia filia Scipionis Africani fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Serapio ab anno 141 a.C.n. ad mortem pontifex maximus fuit, in quo sacerdotio patri succedebat. Eo anno aut paulo antea praetor erat atque contra Scordiscos pugnans cladem accepit. Anno 138 a.C.n. una cum Decimo Iunio Bruto Callaico consul erat. Anno 133 a.C.n. Tiberii Sempronii Grachi tribuni plebis caedis in Capitolio instigator erat. Nam postquam consul Mucius Scaevola iuris studiosus vim adhibendam non esse censuerat, Nasica, quamvis privatus tum homo, sese ducem iratis senatoribus praebuit dum exclamat : qui rem publicam saluam esse uolunt me sequantur[1]. Impetum in Gracchanos fecerunt : Tiberius, quamvis sacrosancta tribunatus potestate tunc indutus, et alii coniurati in Capitolio occisi et cadavera in Tiberim praecipitata sunt. Quae caedes multis historicis[2] quodam modo initium bellorum civilium visa est quae post saeculum Actiaca pugna tandem finem nacta sunt. Iram sectatorum Gracchi ut effugeret, senatus Nasicam legatum in Asiam misit, ubi anno 132 a.C.n. Pergami mortuus est[3].

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Appianus, Bell. civ. I,68-70 ; Plutarchus, Tiberius Gracchus 19-20; Valerius Maximus III,2,17 ; Titus Livius, Periochae LVIII. Rhet. ad Herennium IV,68.
  2. E.g. Appiano, Velleio Paterculo (II,3 : Hoc initium in urbe Roma civilis sanguinis gladiorumque impunitatis fuit)...
  3. Plutarchus, op.cit. 21


Antecessores:
Gnaeus Calpurnius Piso et Marcus Popillius Laenas
Consul
138 a.C.n.
cum
Decimo Iunio Bruto Callaico
Successores:
Marcus Aemilius Lepidus Porcina et Gaius Hostilius Mancinus