Marcus Perperna Veiento

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Marcus Perperna (alias Perpenna) Veiento (mortuus 72 a.C.n.) fuit unus e ducibus Marianae factionis in bellis civilibus Romanorum. Per quinque annos legatus Quinti Sertorii in Hispania fuit, quem postremo coniuratione facta fraude occidit. Paulo post et ipse a Pompeio victus et necatus est.

De gente[recensere | fontem recensere]

Nobili gente Etrusca natus filius erat illius Marci Perpernae qui consul anno 92 et censor anno 86 a.C.n. fuerat, nepos autem consulis anni 130 a.C.n. Veiento cognomen familiam Veiis ortam indicasse videtur.

De cursu honorum[recensere | fontem recensere]

Praetor factus tum cum populares rerum potiebantur anno 82 a.C.n. Siciliae provinciae praeerat. Eodem anno Sullani Marianos ex Italia pellebant et Sylla Pompeium cum exercitu in Siciliam misit. Ne pugnam quidem committere ausus Perperna proscriptiones effugit, fortasse in Liguriam. Iam anno 78/77 a.C.n. sese cum consule Marco Aemilio Lepido ad novam popularem seditionem moliendam consociavit. At Quintus Lutatius ad Romam Lepidum vicit qui in Sardiniam transiit ubi brevi obiit. Tum Perperna milites reliquos in Hispaniam traduxit. Primo bellum per se gerere volebat contra Sullanos duces Metellum Pium et Pompeium, mox cogentibus militibus sese cum Quinto Sertorio coniunxit, cui legatus per quinque annos fuit. Anno 72 a.C.n. sive ob invidiam quia illas secundas partes aegre ferebat et imperare cupiebat, ut volebat Plutarchus[1], sive ut alii fontes referebant[2], quia victoriae spe destitutus mores mutabat Sertorius et dux crudelis et superbus fiebat, imperatorem suum coniuratione facta fraude necavit. Quod facinus nec feliciter nec fauste vertit : nam paulo post victus et captus, quamquam multos indicaturum pollicebatur qui Romae Sertorii consiliis occulte favissent, Perperna iussu Pompei interfectus est.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

  • Félix García Morá, Un episodio de la Hispania republicana : la guerra de Sertorio : planteamientos iniciales, Universidad de Granada, 1991. ISBN 84-338-1308-0 (Dissertatio academica)
  • François Hinard (1985), Les proscriptions de la Rome républicaine. Romae: École française de Rome. ISBN 2-7283-0094-1 (Collection de l'École française de Rome, 83) : 392-393 Hic legere potes. A Sylla enim proscriptus est.
  • Christoforus Konrad, Plutarch's Sertorius: A Historical Commentary. Chapel Hill: University of North Carolina Press, 1994. Recensio critica

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Pompeius 15 et 25.
  2. Titus Livius, Periocha 96. Diodorus Siculus 37.22.