Publius Servilius Isauricus
Appearance
Publius Servilius Isauricus erat senator Romanus qui bis consulatum gessit, anno 48 a.C.n. cum Gaio Iulio Caesare et anno 41 a.C.n. cum Lucio Antonio, Marci Antonii fratre. Nam unus e paucis nobilibus fuit qui bello civili statim Caesarianae factioni favissent.
De gente
[recensere | fontem recensere]Nobili gente Serviliorum natus Publius filius consulis anni 79 a.C.n. erat qui sibi cognomen Isauricum meruerat dum piratas et Isauros in Cilicia subigit. Publius Servilius Iuniam uxorem duxit, Catonis sororis filiam. Filiam genuerunt quae per breve tempus Octaviano desponsa est[1].
De cursu honorum
[recensere | fontem recensere]- Vir quaestorius iam anno 63 a.C.n. erat.
- 54 a.C.n. Praetor simul cum Catone. Ambo frustra impedire conabantur ne Pomptinus de Allobrogibus triumpharet, quos septem ante annos (61 a.C.n.) devicerat (rixae et caedes tum fuerunt)[2].
- Anno 49 a.C.n. Caesar victor et ex Hispania redux a praetore Marco Lepido dictator comitiorum habendorum causa dictus est : ita ambobus consulibus absentibus quia cum Pompeio in Graeciam fugerant, Caesar comitiis consularibus praesidebat quibus et ipse et Publius Servilius Isauricus consules renuntiati sunt. Quibus perfectis statim dictaturam abdicavit atque in Epirum ad bellum cum Pompeio gerendum traiecit. Quo absente Servilius consul anno 48 a.C.n. solus Romae remansit. Nec quievit : nam praetor Caelius Rufus, sive indignans quod ad praeturam urbanam Gaius Trebonius sibi a Caesare praelatus esset, sive quia de victoria redituque Caesaris dubitabat, rempublicam turbare et collegae Trebonio in officio suo (de litibus inter creditores et debitores cognoscebat) obstare coepit ; insuper spretis Caesaris mandatis legem de aere alieno abolendo (ipse ingens aes alienum conflaverat[3]) et habitationibus remittendis sua sponte tulit. Tum Publius Servilius Isauricus, militum forte ea transeuntium custodia adhibita, senatores convocavit ac de re praesenti consuluit. Cum autem Caelius consuli quoque vim intulisset senatores ad senatusconsultum ultimum decurrunt (videat consul ne quid respublica detrimenti capiat) : ita enim intercessiones tribunicias tollebant. Illo imperio extraordinario instructus Servilius vetuit Caelium quicquam pro magistratu agere atque munera eius alio praetori permisit. Quin etiam eum resistentem e tribunale per lictores detraxit et eius sellam curulem dirupit[4]. Quod indignans Caelius ad Milonem exsulem qui manu gladiatorum Campaniam vastabat confugere decrevit. Per senatum Servilius Milonem hostem publicum esse iudicavit et bellum ei intulit. Milo a praetore Quinto Pedio victus et mox in proelio quodam lapide ictus in Apulia periit : paulo post Caelius et ipse in Bruttio a Caesaris fautoribus necatus est[5]. Anno ad finem vergente nec Caesare redeunte Servilius Caesarem dictatorem iterum ad annum totum dixit (quod numquam antea acciderat, dictatura enim semestre imperium finiri solebat) et dictator Marcum Antonium magistrum equitum sibi elegit.
- 46-45 a.C.n. Imperio sic tradito Servilius Isauricus in provinciam Asiam proconsul profectus est.
- Caesare necato, senatoribus adversus Marcum Antonium primum favebat[6] sed mores eius adeo superbi erant ut Cicero eum 'hominem furiosum'[7] in epistula quadam appellarit : iam enim timebat ne sineret esse perditis civibus hominem parum sanum illum quidem sed tamen nobilem quo concurrerent. Mox enim in Octaviani[8], cui filiam despondit, et triumvirum partes transiit : victoribus scilicet adsentiri solebat.
- 41 a.C.n. iterum cum fratre triumviri Marci Antonii, Lucio Antonio, consul fuit nec eo anno quicquam memoratu dignum egisse traditur. Tum enim imperium erat omne penes triumviros quorum unus, Lepidus, Urbem custodiebat, et alter cum magnis exercitibus Italiam peragrabat et agros veteranis dividebat. Insuper illo anno bellum Perusinum inter Octavianum et consulem Lucium Antonium in Italia conflagravit. Non se periculis obtulit Servilius sed ita quievit ut historicus Dio Cassius, postquam consules huius anni nominavit, revera consules fuisse Fulviam, uxorem Marci Antonii, et Lucium Antonium facete addiderit[9]. Nec quicquam postea de Servilio Isaurico accepimus.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Suet., Aug. 62.
- ↑ Ad Att. IV.18.4.
- ↑ Velleius II.68 : peior illi res familiaris quam mens erat.
- ↑ Quintilianus VI.3.25
- ↑ BC III.20-22. Dio Cassius 42.22-25.Velleius II.68.
- ↑ Ad Fam. XII.2
- ↑ Ad Brut., II.2.3. Fortasse quia adfinitatis cum Octaviano spe senatorum partes deserebat.
- ↑ Ad Brut., I.15.7
- ↑ Historia Romana 48.4
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Caesar, tertio libro de Bello civili, capitibus 1 et 21-22.
- Cicero, libro secundo Epistularum ad Brutum, ep. 2.
- libro primo Epistularum ad Atticum, epistula 19 necnon libro secundo ep. 1 et libro quarto ep. 18.
- libro duodecimo Epistularum ad familiares ep. 2 necnon libro tertio decimo ep. 66-72.
- Dio Cassius libro XLII Historiae Romanae cap. 17 et 23-25 necnon libro XLVIII cap. 4 et 13.
- Plutarchus, Caesar 37.
Si vis plura legere
[recensere | fontem recensere]- Petrus Cordier , 'M. Caelius Rufus, le préteur récalcitrant', Mélanges de l'Ecole française de Rome, Antiquité, 1994 (106/2) : 533-577 Hic legere potes
Antecessores: Lucius Cornelius Lentulus Crus et Gaius Claudius Marcellus |
Consul 48 a.C.n. cum Gaio Iulio Caesare II |
Successores: Quintus Fufius Calenus et Publius Vatinius |
Antecessores: Marcus Aemilius Lepidus II, Lucius Munatius Plancus |
Consul 41 a.C.n. cum Lucio Antonio |
Successores: Gaius Asinius Pollio, Gnaeus Domitius Calvinus II |