Systema classificationis Anatomicum Therapeuticum Chemicumque

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.


Systema classificationis Anatomicum Therapeuticum Chemicumque[1] sive Codex ATC est index Ordinis Mundi Sanitarii substantiarum cum effectu in organismo. Quinque gradi formati sunt.

Gradi Codicis ATC[recensere | fontem recensere]

Primum gradum (anatomicum)[recensere | fontem recensere]

Hoc in grado quattuordecim catervae anatomicae insunt, quae singulae una littera designantur.

Codex Contextus
A (sedecim gradus) Apparatus digestorius et metabolismus
B Sanguis et viscera sanguinem generantia
C (novem gradus) Apparatus circulatorius
D Dermatologia[2]
G Systema urogenitale et hormonta sexualia
H Hormonta non sexualia praeter Insulinum
J Antiinfectiva ad usum internum[3]
L Antineoplastica et immunomodulatores
M Musculus et sceletus
N (septem gradus) Systema nervosum
P Antiparasitica et insecticida
R Systema respiratorium
S Systema sensorium
V Varia

Per exemplum: C Apparatus circulatorius

Secundum gradum (therapeuticum)[recensere | fontem recensere]

Hoc in grado catervae therapeuticae inveniuntur. Quod exemplum indicat, duae notae numeri ad hunc gradum describendi utuntur.

Per exemplum: C03 Substantiae diureticae

Tertium gradum (therapeuticum pharmacologicumque)[recensere | fontem recensere]

Hoc in grado subcatervae therapeuticae pharmacologicaeque inveniuntur, una littera ad hunc gradum describendi utitur.

Per exemplum: C03C Substantiae diureticae ansarum

Quartum gradum (chemicum therapeuticum pharmacologicumque)[recensere | fontem recensere]

Hoc in grado subcatervae chemicae therapeuticae pharmacologicaeque inveniuntur, una littera ad hunc gradum describendi utitur.

Per exemplum: C03CA Sulphamidica

Quintum gradum (substantia chemica)[recensere | fontem recensere]

Hoc in grado substantiae chemicae inveniuntur, duae notae numeri ad hunc gradum describendi utuntur.

Per exemplum: C03CA01 Furosemidum

Dosis diurna definita (DDD)[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Dosis diurna definita

Complurium substantiarum systema classificationis definit dosis diurnas, quae non dosibus therapeuticis respondent. Abreviatura DDD (dosis diurna definita), mensura statistica, est solum adultorum dosis diurna media[4].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "ATC/DDD Methodology: Structura". WHO Collaborating Centre for Drug Statistics Methodology 
  2. http://www.whocc.no "dermatologica" nominat, hoc sed tempore dictum latinum "dermatologica" non in usu vel dubitanter.
  3. Interim → anglice: "for systemic use"
  4. Definitio DDD (Anglice)