Adversa drogae reactio

E Vicipaedia

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Adversa drogae reactio
ADR
Cognitores
Disciplina medica omnes disciplinae
ICD-9 995.2
ICD-10 T88.7
Rationes clinicae
Drogae reactio
In huius viris dorso exanthema videri potest. Hoc exanthema maculopapulosum nominatur.
Pathologia Reactio immunitatis
Symptomata Cuti:
- exanthema
- puritus
Therapia pharmacologica

Adversa drogae reactio[1] est medicamenti effectus adversus semper non gratus vel immo noxius. His reactionibus respectum et observationes tribuere oportet, ut corporis vel damnum vel necessitas medica provideretur.[2]. Secundum aggravescendi probabilitatem gradus quinque definiti sunt, secundum causam typi duo.

Maiore ex parte reactiones adversae sunt reactiones systematis immunitatis supra modum excedentes. Periculosae quoque possunt esse reactiones hypersensitivitatis.

Tractatio medicamentum contra histamini effectus aptum requirit.

Interdum secundarii drogarum effectus observantur. Ii non solum ad effectus adversos sed etiam ad benignos valent.

Pathophysiologia et conspectus clinicus[recensere | fontem recensere]

Intervallum a consumptione ad adversam drogae reactionem a paucis minutis ad quadraginta octo horas aut plus variat, quod typo reactionis immunitatis pendet. Reactionum immunitatis loci, qui non raro relationem cum droga ostendant, genera effectuum iubent. Distributio symptomatum alienorum quoque index fontis esse potest. Tamen vero reactiones generaliter observari queant, ut febris, nausea, etiam vomitus, reactiones cutaneae (pruritus, rubrescentia, tumescentia), pulmonales (asthma), vel cardiovasculares (hypertensio, hypotensio, arrhythmia cardialis). Sic prurigo cum rubeosi cutis (erythema → imago) reactionem medicamento effectam indicare potest.

Divisiones[recensere | fontem recensere]

Secundum crebritatem[recensere | fontem recensere]

Crebritates reactionem in quinque gradus distribuuntur:

  • Saepissime — incidentia >1/10 (10 %)
  • Saepe — incidentia 1/10-1/100 (1 %10 %)
  • Infrequens — incidentia 1/100-1/1000 (0.1 %1 %)
  • Raro — incidentia 1/1000-1/10000 (0.01 %0.1 %)
  • Rarissime — incidentia <1/10000 (<0.01 %)

Secundum causas[recensere | fontem recensere]

Quoad causam reactionis duo typi[3] descripti sunt:

  • Typus A - reactio a dose drogae pendens
  • Typus B - reactio idiosyncratica - sine dependentia a dose prodiens

Photosensibilitas[recensere | fontem recensere]

Conferatur pagina principalis Photosensibilitas (dermatologia).

Photosensibilitas reactionem adversam hypersensibilitatus (allergicam) significat, quae cutis post medicamenti consumptionem sub sole ostendit. Plus quam 300 medicamenta nota sunt, Quae photosensibilitatem incitare possunt, imprimis antiinflammatoria nonsteroidalia, antibiotica, medicamenta contra morbos cardiovasculares adhibita[4]. Distinguunter iterum inter phototoxicitatem et photoallergiam. Phototoxicitas sub luce celerrime observatur, dosem altiorem requirit, erythema solare vel dermatitidem solarem (damnum textus) instigat. Photoallergia autem sub luce tardius et dosi iam exigua observatur et eccema perficit[5].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec verba non fixa sunt, alia item ad usum apta esse possunt, exempli gratia: effectus adversus medicamenti, effectus drogarum non grati.
  2. Coleman J. J., Pontefract S. K. (Oct 2016). "Adverse drug reactions". Clinical medicine 16 (5): 481-5 
  3. Rawlins MD, Thompson JW (1977). Pathogenesis of adverse drug reactions. In: Davies DM, ed. Textbook of adverse drug reactions. Oxoniae: Oxford University Press
  4. Monteiro A. F., Rato M., Martins C. (Sep-Oct 2016). "Drug-induced photosensitivity: Photoallergic and phototoxic reactions". Clinics in dermatology 34 (5): 571-81 
  5. Hofmann G. A., Weber B. (Ian 2021). "Drug-induced photosensitivity: culprit drugs, potential mechanisms and clinical consequences". Journal der Deutschen Dermatologischen Gesellschaft 19 (1): 19-29 

Nexus interni