Acidum uricum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Acidum glutamicum
Acidum uricum
Cognitores
ChemSpider 1142
PubChem 1175
DrugBank DB01696
Natura chemica
Acidum uricum
Acidum uricum
Formula summarum C
5
H
4
N
4
O
3
Massa molaris 168.112 g/mol
Natura biochemica
Excretio renibus

Acidum uricum C
5
H
4
N
4
O
3
est compositum chemicum heterocyclicum, ionta (urata) et sales (acida urata) formans. In organismis acidum uricum est productum catabolicum nucleotidorum purinorum. Excretio maior in parte per renes fit. Nimirum acidum uricum constanter in urinis invenitur[1].

In sanguine acidum uricum, una cum proteinis, substantia antioxidans momentum maius habet[2]. Contrarie acidum uricum intra cellulam prooxidans agit.

Hyperuricaemia, valores altiores acidi urici in sanguine cum podagra nexus est, at etiam cum diabete mellito et calculis renalibus et syndromate metabolico[3] et diversis morbis cardiovascularibus[4].

Natura chemica[recensere | fontem recensere]

Acidum uricum est purinum, ita compositum heterocyclicum, ex anulo duplici atomorum carbonii C et nitrogenii N (positionibus 1, 3, 7, 9) compositum. Atomis carbonii positionibus 2, 6, 8 singula oxygenia addita sunt. Ut plurimis anulis nitrogenium continentibus etiam acido urico tautomera nota sunt.

Tautomerismus[recensere | fontem recensere]

Tautomera ex constitutionibus isomera, quae facile inter se mutant. Praecipue composita heterocyclica tautomerismum (sive desmotropismum) ostendunt, quia in compositis his chemicis protona relocare queant, ut vincula duplicia quoque[5]. In nitrogenia continens acidum uricum inter formam ketoni -N=C-OH et formam enoli -NH-C=O mutat. In anulo duplici acidi urici de lactamo (formae ketoni) et de lactimo (formae enoli) dici solet. Lactimum in circumiecto acido (pK = 5.4) proton H+ liberat, ut uratum cum grege -O- formetur. Crystalla urati ipsa causa et inflammationis articulorum apud podagram et calculorum renalium.

Biochemia[recensere | fontem recensere]

Urici acidi synthesis per enzymum xanthini oxidasis ex xanthino fit. Locus reactionis istius terminalis effectus corporis iubet. Exempli gratia formatio copiae molecularum acidi urici et inflammationis (osteoarthritidis) et posthac dissolutionium chondrocytorum intraarticularium causa persequitur. Intra liquorem articuli mox moleculae acidi urici accumulant, quae circumiectis acidis in crystalla urati transformantur. Circulus vitiosus initiatur, quia crystalla ipsa stimulus liberationis mediatorum inflammationis ut interleukinum 1 beta erunt[6].

Purinorum catabolismus[recensere | fontem recensere]

In organismis uricum acidum est productum terminale degradationis purinorum, ut nucleobasium adenini et guanini, quibus structura purinorum insunt.

Mala metabolismi acidi urici[recensere | fontem recensere]

Hyperuricaemia[recensere | fontem recensere]

Valores altiores acidi urici in sanguine organismis pericula, ut morborum cardiovascularium, diabetis melliti[7] imponere queant.

Consumptio copiae fructosi ope enzymi fructokinasis formationem purinorum, denique hyperuricaemiam perficere potest[8]. Nimirum consumptio copiae sucorum e fructu exressorum et hyperuricaemiam[9] et symptomata podagra et syndromatis metabolici[10] instigare possunt.

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1776 chemicus Suecicus Carolus Scheele (1742—1786) in calculis renalibus acidum uricum invenit[11]. Anno 1882 chemico Ucrainico Ioanne Horbachevsky (1854—1942) synthesis acidi urici ex urea et glycino[12].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Maiuolo J., Oppedisano F., et al. (Iun 2016). "Regulation of uric acid metabolism and excretion". International journal of cardiology 213: 8-14 
  2. Mikami T., Sorimachi M. (Dec 2017). "Uric acid contributes greatly to hepatic antioxidant capacity besides protein". Physiological research 66 (6): 1001-7 
  3. Cirillo P., Sato W., et al. (Dec 2006). "Uric acid, the metabolic syndrome, and renal disease". Journal of the American Society of Nephrology 17 (12 Supplementum 3): S165-8 
  4. Ndrepepa G. (Sep 2018). "Uric acid and cardiovascular disease". Clinica chimica acta 484: 150-63 
  5. Katritzky A. R., Boulton A. J., et al. (1976). The tautomerism of heterocycles 
  6. Neogi T., Krasnokutsky S., Pillinger M. H. (Oct 2019). "Urate and osteoarthritis: Evidence for a reciprocal relationship". Joint bone spine 86 (5): 576-82 
  7. Kodama S., Saito K., et al. (Sep 2009). "Association between serum uric acid and development of type 2 diabetes". Diabetes care 32 (9): 1737-42 
  8. Caliceti C., Calabria D., et al. (April 2017). "Fructose Intake, Serum Uric Acid, and Cardiometabolic Disorders: A Critical Review". Nutrients 9 (4): 395 
  9. White S. J., Carran E. L., et al. (Feb 2018). "The effects of apples and apple juice on acute plasma uric acid concentration: a randomized controlled trial". The American journal of clinical nutrition 107 (2): 165-72 
  10. Nakagawa T., Hu H., et al. (Mar 2006). "A causal role for uric acid in fructose-induced metabolic syndrome". American journal of physiology. Renal physiology 290 (3): F625-31 
  11. Scheele C.. "Examen chemicum calculi urinari". Opuscula 2: 73 
  12. Horbaczewski, J. (1882). "Synthese der Harnsäure". Monatshefte für Chemie und verwandte Teile anderer Wissenschaften 3: 796-7 

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Examinatio sanguinea acidi urici (Anglice)
stipula Haec stipula ad chemiam spectat. Amplifica, si potes!