Jump to content

Ammonia

E Vicipaedia
Molecula ammoniae.

Ammonia, vel nomen IUPAC azane, est compositum chemicum nitrogenii et hydrogenii cuius formula est NH3. Quae, simplicissimum hydridum pnictidum, est gasium toxicum, sine colore, odorem acutissimum et sui generis habens. Infra -33 gradus Celsianos in liquidum sine colore mutatur in quo multae substantiae solvi possunt.

Anno 1911, Fridericus Haber cum Carolo Bosch methodum novam ad ammoniam ex nitrogenio purificato industrialiter fabricandum invenit: CH4(g) + N2(g) + 2 H2O(l) → 2 NH3(g) + H2(g) + CO2(g). Ingens copia ammoniae quotannis ab industria chemica producitur. Naturaliter quoque parva quantitas fit cum bacteria in paludibus et lacubus materiam organicam putrefaciunt.

Nomen huius substantiae e deo Aegyptio Ammone ductum est quia minerale ammoniam praebens in illa regione Libyca inveniebatur. Nam antiqui Aegyptii ammoniam acri odore cognoscebant atque ea utebantur.

De proprietatibus

[recensere | fontem recensere]

Polaritas moleculae NH3 eam maxime solubilem in aqua facit quacum vincula hydrogenica nectit. Ammonia in aqua proprietates basis chemicae praebet. Cation ammonium NH+
4
tum formatum sales cum aniontibus solutionis gignit ut carbonatem ammonii (NH4)2CO3 vel nitratem ammonii NH4NO3. Olim carbonas ammonii feminis animo relictis sub naribus poni solebat ut reficerentur, quod "sales spirare" dicebatur. Nitras ammonii ut materia displosiva pars dynamitis est. Simul quia multum azoti continet in laetaminibus plerisque invenitur.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Bretherick, L., ed. 1986Hazards in the Chemical Laboratory. Ed. 4a. Londinii: Royal Society of Chemistry. ISBN 0851864899. OCLC 16985764.
  • Greenwood, Norman N., et Alan Earnshaw. 1997Chemistry of the Elements. Ed. 2a. Butterworth-Heinemann. ISBN 0080379419.
  • Housecroft, C. E., & A. G. Sharpe. 2000Inorganic Chemistry. Novi Eboraci: Prentice Hall. ISBN 978-0582310803.
  • Weast, R. C., ed. 1972Handbook of Chemistry and Physics. Ed. 53a. Clevelandiae Ohii: Chemical Rubber Company.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
stipula

Haec stipula ad chemiam spectat. Amplifica, si potes!