Mamma
Mamma | |
---|---|
Mamma lacte repleta mulieris gravidae | |
Arteria | arteria thoracica interna |
Vena | vena thoracica interna |
Mamma[1] est superior trunci Primatum regio ventralis, in utroque latere sita. Mamma feminea glandulam mammariam continet, quae lac ad infantes alendos excernit.
Marum et feminarum mammae ex eisdem texturis embryologicis crescunt; tempore autem pubertatis hormonta feminea, praecipue oestrogena, auctum mammarum promovent, quod in maribus ob maiorem testosteroni copiam non fit.
Pars similis in aliis mammalibus uber appellatur, quamquam in textis Latinis unum vocabulum pro altero usurpatur.
Anatomia macroscopica
[recensere | fontem recensere]Providentia vascularis
[recensere | fontem recensere]Arteria thoracica interna mammam sanguine arteriali irrigat.
Mammarum systema lymphaceum
[recensere | fontem recensere]Incrementum mammarum
[recensere | fontem recensere]In embryonibus primordia glandularum mammariarum feminearum atque masculinarum ex ectodermate proveniunt. Circa pubertatem puellarum glandula hormontibus ad crescendum excitatur. Qui processus diagrammate Tanneriano describi potest. Graviditatis et lactationis temporibus glandula partes suas tuetur.
Cum aetate forma mammae mutatur. In adulescentibus maxima pars mammarum in textu conexivo constat. Deinde, a tricesimo fere aetatis anno, mammae textu glandulari crescente mollescere solent. Cum menses steterunt, glandularis et conexivus textus mammarum minuuntur. Quibus texturis aliqua ex parte adipe compensatis mammae magnitudine firmitateque dilabuntur. Denique in senectute etiam adeps tabescit.
Asymmetria
[recensere | fontem recensere]Mammae mulierum usque ad 25 centesimas continuam asymmetriam aspectabilem exhibent.[2][3]
Anatomia microscopica
[recensere | fontem recensere]Glandulae mammariae parietis thoracicae anterioris glandulae sudoriferae apocrinae tubuloalveolares videntur.[4] Inveniuntur sub microscopio in mammae sectione alveoli mammarii, ductus lactiferi, lobuli, lobi, velut adipocyti et cellulae myoepitheliales. In areolae glandulae areolares locatae sunt.
Examina medica
[recensere | fontem recensere]Morbi mammarum
[recensere | fontem recensere]Internoscimus mutationes benignas atque malignas: inter benignas numerantur mastitis, mastodynia, mastopathia, cystae mammarum, fibroadenomata, papylomata ductorum lactioferorum, hypertrophia mammarum hormonis effecta. Morbus malignus mammarum est cancer mammae.
Cancer Mammae
[recensere | fontem recensere]Symbolismus
[recensere | fontem recensere]Nonnullis iconographiae Christianae operibus mulieres depinguntur mammas suas in manibus aut in patella ferentes, quod eas mammis exsectis mortuas esse martyres significat; exemplum huius generis mortis est Agatha Catanensis.
Mammae in operibus artis
[recensere | fontem recensere]-
La Liberté guidant le peuple, tabula ab Eugenio Delacroix anno 1830 picta. Museum Lupariense, Lutetiae.
-
Fleurs des Champs. Tabula ab Iulio Iosepho Lefebvre picta.
-
Iuditha. Tabula a Gustavo Klimt picta.
Nexus interni
[recensere | fontem recensere]- Caritas Romana
- Cyclus menstrualis
- Lactatio
- Nervus thoracalis 4 (homo)
- Nervus thoracalis 5 (homo)
- Papilla
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Federative Committee on Anatomical Terminology (1998). Terminologia Anatomica. Stuttgart: Thieme
- ↑ "Breast Development". Massachusetts Hospital for Children.
- ↑ "Breast Development". Massachusetts Hospital for Children.
- ↑ Aranda-Gutierrez A., Diaz-Perez H. M. (1 Iun 2020). Histology, Mammary Glands.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Ayalah, Daphna, et al. 1983. Brüste: Frauen sprechen über ihre Brüste und ihr Leben. Berolini: Courage Frauenbuchverlag. ISBN 3-921710-03-0.
- Broer, Karl-Heinz, et al. 2001. Die weibliche Brust: Vorsorge, Schutz, Gesundheit und Schönheit. Coloniae: Verlag Neuer Honos. ISBN 3-8299-5546-4.
- Fontanel, Béatrice. 1997. Corsets et soutiens-gorge: l'épopée du sein de l'Antiquité à nos jours. Lutetiae: Éditions de La Martinière. ISBN 2-7324-2354-8.
- Hollander, Anne. 1993. Seeing through Clothes. Berkleiae: University of California Press. ISBN 978-0-520-08231-1.
- Kaufmann, Jean-Claude. 2001. Corps de femmes, regards d'hommes: Sociologie des seins nus. Lutetiae: Éditions Pocket. ISBN 2-266-10980-4.
- Latteier, Carolyn. 1998. Breasts: The Women's Perspective on an American Obsession. Haworth innovations in feminist studies. Novi Eboraci, Londinii: Routledge. ISBN 0-7890-0422-4.
- Lemonier, Marc. 2017. Histoires de seins. Éditions Jourdan.
- Love, Susan. 1996. Das Brustbuch: Was Frauen wissen wollen. Monaci: Limes. ISBN 3-8090-3003-1.
- Monestier, Martin. 2001. Les seins: Encyclopédie historique et bizarre des gorges, mamelles, poitrines, pis et autres tétons, des origines à nos jours. Cherche midi éditeur.
- Morris, Desmond. 1967. The Naked Ape: A Zologist's Study of the Human Animal. Canada: Bantam Books.
- Olbricht, Ingrid. 1989. Die Brust: Organ und Symbol weiblicher Identität. Rowohlt, Reinbek. ISBN 3-499-18525-3.
- Olbricht, Ingrid. 2002. Brustansichten: Selbstverständnis, Gesundheit und Symbolik eines weiblichen Organs. Berolini: Orlanda Frauenverlag. ISBN 3-929823-93-4.*Yalom, Marilyn. 1998. A History of the Breast. Londinii: Pandora. ISBN 978-0-86358-400-8.
- Yalom, Marilyn. 1998. A History of the Breast. Londinii: Pandora. ISBN 0-86358-400-4.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vide mammas in Victionario. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad mammas spectant. |
- Imagines mammarum feminarum, apud http://www.007b.com/
- Curatio cancri mammae, apud http://www.mdanderson.org/
- "Are Women Evolutionary Sex Objects?: Why Women Have Breasts," apud http://www.nyu.edu/