Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Cellula

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Cellula

Cellula (-ae, f.) est minima vitae pars, sive eucaryotum sive bacteriorum sive archaeorum, et efficiens omnium organismorum notorum res. Cellulae a Roberto Hooke anno 1665 repertae sunt, qui primus cognovit plantas cellulis constitutas esse. Cellula est minima structura quae res viva describitur, et saepe elementum vitae appellatur.[1] Aliqui organismi, sicut plurima bacteria, sunt unicellulares (in cellulam unam consistentes); alii organismi, sicut homines, sunt multicellulares. Hominibus sunt circa 100 "decies centum milia millionum" (1014) cellularum; magnitudo cellulae typicae est 10 µm, et typica cellularum massa est 1 nanogramma. Maximae cellulae sunt circa 135 µm in anteriori cornu (vel anteriori columna vel cornu ventrali) medullae spinalis, dum cellulae granulares in cerebello, minimae cellulae, sunt circa 4 µm, et longissima cellula a pedis digito ad inferiores trunci encephali cellulas pseudounipolares extendere potest.[2] Maximae cellulae notae sunt infertilia Struthionis cameli ova, quae 3.3 librarum ponderis sunt.[3][4]

Ova sunt cellulae: ovum parvi avis familiae Trochilidarum, ovum galli, ovum Struthionis cameli, maxima cellula.

In animantibus superioribus, nonnullae cellulae similes quo ad structuram pertinet, et quae idem officium perficiunt, etenim multa texta varia membra corporis constituunt.

Anatomia cellularum[recensere | fontem recensere]

Sunt duo cellularum genera: eukaryotica et prokaryotica. Cellulae prokaryoticae simpliciores et minores saepe sunt, sed cellulae eukaryoticae non modo maiores sunt sed paucae in texta item organa, systemata, membra, denique corpus multae cellulae fingunt.

Cellulae prokaryoticae[recensere | fontem recensere]

Intra cellulam prokaryoticam sunt cytoplasma, quod DNA et alimentum cellulae conhibet, ribosomata, quae nova proteina creant. Cellula duo genera DNA habere potest: DNA chromosomaticum, quod nucleoidum format, et plasmidum, DNA rotundum extra chromosoma. Tegmen cellulae est murus cellularis, membrana plasmatica, et vasculum saccharosum. Cellula uno aut multis flagellis aut ciliis uti potest.

Erythrocyti sunt cellulae sanguis, quae nullum nucleum habent. Minimae sunt cellularum hominis.

Cellulae eukaryoticae[recensere | fontem recensere]

Quamquam eukaryoticae cellulae similes prokaryoticis, sunt multa discrimina inter eas. Cellulae eukaryoticae etiam cytoplasmatis, item alimentorum, DNA, et ribosomatum usitate utuntur. Nam Cytoplasma organella habet, quae multorum factorum necessariorum funguntur. Mitochondria saccharum in ATP convertunt, chloroplastes lucem, aquam, et carbonii dioxidum in G3P (quod saccharum fit) convertunt. Corpora Golgiana, reticulum endoplasmaticum, lysosomata, et alia organella in systema endomembranae funguntur, portantia proteina facta trans et ex cellula. DNA harum cellularum tegminis teguntur, et haec moles "nucleum" vocatur. Hae cellulae a flagellis, ciliis, aut molibus cytoplasmatis sui (pseudopodiae vocantur) tendendo movent.

Compages intracellularis[recensere | fontem recensere]

Membrana cellularis[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Membrana cellularis

Membrana cellularis sive membrana plasmatis cellulae interiora cingit.

Cytosceletus[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Cytosceletus

Cytosceletus cellulae figuram ad locum tenet.

Organella[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Organellum

Organella sunt cellulae partes quibus functiones specificatae, per exemplum metabolismi, insunt.

Nucleus cellulae[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Nucleus cellulae

Plerisque cellulis eukaryoticis de consuetudine singulares, quamquam aliis anucleatis nullus (per exemplum erythrocytis), aliis multinucleatis (per exemplum osteoclastes) plures membrana nucleari circumdata nuclei, intra quos chromosomata gestatores informationis geneticae collocata, insunt.

Mitochondria et chloroplastes[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Mitochondrium

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Chloroplastis

In mitochondris chloroplastibusque cellulae energia generatur.

Reticulum endoplasmaticum[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Reticulum endoplasmaticum

Pro synthesi proteinarum reticulum endoplasmaticum systematem tubulorum, vesicularum, cisternarum in cellula eucaryotica format..

Apparatus Golgianus[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Apparatus Golgianus

Post synthesin apparatus Golgianus macromoleculas, proteina et lipida et ante dimissionem et mutat et digerit et conligit.

Lysosomata et peroxisomata[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Lysosoma

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Peroxisoma

Centrosomata[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Centrosoma

Vacuola[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Vacuolum

Vacuola sunt membrana (tonoplasti) cincta organella liquorem continentes.

Ribosomata[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Ribosomum

Ribosomata rectius ARN macromoleculae sunt, ubi translatio sub proteinis certis magistro fit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Microscopium quo Robertus Hooke uti solebat.

Robertus Hooke primus cellulas microscopio invenit et nomen dedit, quod opinatus est cellulas plantarum similes esse cellulis aedium. Cellulas descripsit in libro Micrographia sive physiologica descriptio minutiorum corporum microscopii ope observatorum, anno 1665 edito. Antonius van Leeuwenhoek et Ioannes Swammerdam paulo postea cellulas animalium investigaverunt; ille bacteria vidit, animalia unius tantum cellulae, quae animalculos nominavit.

Anno fere 1838, Ioannes Purkyně, Gabriel Valentin, Ioannes Müller, Theodorus Schwann, et Mattheus Schleiden, viri docti Germanici et Cechi, theoriam cellularum enuntiaverunt, quae nunc in biologia vera habetur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cell Movements and the Shaping of the Vertebrate Body in capitulo 21 libri Molecular Biology of the Cell, ed. 4a, a Bruce Alberts (2002) editi et a Garland Science divulgati. Textus Alberts de quomodo "cellular building blocks" moveant ad embryones crescentes formandos disputat. Parvae moleculae, sicut acida amina, saepe molecular building blocks Anglice appellantur.
  2. Formula:YouTube primi duodecim minuti acroasis a Mariana Diamond factae cellulas tractat.
  3. Campbell, Neil A.; Brad Williamson; Robin J. Heyden (2006). Biology: Exploring Life. Bostoniae Massachusettae: Pearson Prentice Hall. ISBN 0-13-250882-6 .
  4. Mitzi Perdue. "Facts about Birds and Eggs" .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Alberts B., Johnson A., Lewis J., Raff M., Roberts K., Walter P. (2002). Molecular Biology of the Cell (4a ed.). Garland. ISBN 0815332181 
  • Berkaloff, André (2003). La cellula: fisiologia. Edizioni scientifiche e tecniche Mondadori 
  • Bolsover, Steven R. (2004). Cell Biology: A Short Course. Hoboken: Wiley-Liss. ISBN 0471263931 
  • Lodish H., Berk A., Matsudaira P., Kaiser C. A., Krieger M., Scott M. P., Zipurksy SL, Darnell J (2004). Molecular Cell Biology (5a ed.). WH Freeman: Novi Eboraci. ISBN 978-0716743668 
  • Cooper G. M. (2000). The cell: a molecular approach (2a ed.). Vasingtoniae: ASM Press. ISBN 0-87893-102-3 
  • Goodsell, David S. (2010). Wie Zellen funktionieren : Wirtschaft und Produktion in der molekularen Welt (2a ed.). Heidelberg: Spektrum, Akademischer Verlag. ISBN 978-3-8274-2453-2 
  • Molina-Paris, Carmen, et Grant Lythe (2011). Mathematical Models and Immune Cell Biology. Novi Eboraci: Springer. ISBN 9781441977250 
  • Munaron, Luca, et Davide Lovisolo (2003). Fisiologia della cellula. Bollati Boringhieri. ISBN 9788833956961 
  • Nicolau i Pous, Francesc (1987). La cèl·lula i la reproducció dels éssers vius. Barcinonae: Fundació Catalunya Cristiana. ISBN 84-398-9992-0 
  • Roca, Núria, Marta Serrano, Ferran Gibert, et Antonio Muñoz (1995). La cèl·lula: l'origen de la vida. Barcinonae: Parramón. ISBN 84-342-1911-5 
  • Sampaolo, C. Loffredo (1979). La cellula i tessuti gli organi: guida alle esercitazioni al microscopio. PICCIN. ISBN 9788821200106 
  • Thoms, Sven P. (2005). Ursprung des Lebens. Fischer-kompakt. ISBN 978-3-596-16128-7 
  • Ude, Joachim, et Michael Koch (2002). Die Zelle - Atlas der Ultrastruktur (3a ed.). Heidelberg et Berolini: Spektrum Akademischer Verlag. ISBN 3-8274-1173-4 
  • Zaman, Muhammad H. (2009). Statistical Mechanics of Cellular Systems and Processes. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 9780521886086 

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad biologiam cellularum spectant.