Roman numeral 10000 CC DD.svg

Pharmacocinetica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Pharmacocinetica pars pharmacologia substantiarum vires in organismo investigat et describit.

Quomodo sive quare corpus animale substantiae respondet, cum specimine "cubiculorum multorum" explicari potest. Communiter quattuor notiones in usu sunt: absorptio, distributio, metabolismus et excretio. Eae ADME abbreviantur, cum aliquando praestante "L" (Liberatio) L-ADME utitur. Hi effectus cum notione pharmacocineticae conectuntur. His in rebus diversae formae transitionis inter liquores et cellulas agunt, exempla sunt:

  • Diffusio passiva: sine energia ("secundum fluxum")
  • per proteina oneraria (Systema classificationis proteinarum onerariae TCDB[1]: 2A)
  • Transitus activus: cum consumptione energiae ("adversus fluxum")

Cum substantia activa non iam diluta sit, liberatio velocitatem in tali re statuens primo grado erit. At substantiiae inactivae aeque eodem modo momenti sunt.

Absorptio[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Absorptio (pharmacologia)

Absorptio est transitus substantiae liberae per tunicam mucosam (oralem, gastricam, intestinalem, bronchialem exempli causa) sive per cutem ad sanguinem. Definitio alia absorptionem drogae motus de administrationis sito ad compartimentum centrale esse dicit.[2]

Si iecur pars transitus est, effectus primi transitus substantiis variis momentum habet. Hoc metabolismo praesystemico in iecore illae per primam iecoris transitum suum diminuuntur. Exempla effectus primi transitus sunt imipraminum sive diazepamum.

Distributio[recensere | fontem recensere]

Distributio subtantiam, simulatque in sanguinem, inter organismi vivis liquores extracellulares et tela cum liquore intracellulari continuo mutari significat[3].

Metabolismus[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Metabolismus

Brevi metabolismo substantiarum significatio duplex est: 1. Formatio (anabolismus) substantiae activae ex substantia inactiva, per exemplum: L-DOPA (substantia inactiva) et dopaminum (substantia activa). 2. Dissolutio (catabolismus) substantiae activae ad substantiam inactivam, per exemplum insulinum (substantia activa) in duas partes (inactivas) divitur.

Excretio[recensere | fontem recensere]

Magna ex parte excretio per renes fit, minus per faeces. Excretio substantiarum activarum per lac mammarum infantem in periculum adducere possit. Substantiae excretionis sunt ammonia, urea, guaninum, acidum uricum, creatininum creatinumque, corpuscula ketonica, gases intestinales (ut N2, methanum, aquae vapor).

Valores et signa[recensere | fontem recensere]

Qualitas pharmacocinetica cuiusdem substantiae

nominari potest.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Saier MH, Tran CV, Barabote RD (January 2006). "TCDB: the Transporter Classification Database for membrane transport protein analyses and information". Nucleic Acids Res. 34 (Database issue): D181–D186 
  2. Goodman, Louis Sanford, 1906-; Gilman, Alfred, 1908-; Brunton, Laurence; Lazo, John S.; Parker, Keith L. (2006). Goodman & Gilman's the Pharmacological Basis of Therapeutics (11th ed.). Novum Eboracum: McGraw-Hill 
  3. http://www.reocities.com/carminepascuzzolima/FC_Distrib.PDF