Cutis
Cutis[1] est systema integumentarium vertebratorum, quod superficiem corporis tegit et multa alia officia perficit. Color cutis non solum inter species differt, sed in eadem specie variat (puta colores differentes inter nationes humanas).
In cute sunt glandulae (amphibiorum mucosae, avium uropygii glandulae, mammalium sudoriparae, quae sudorem ferunt, ut corpus calorem amittat, quae res perspiratio appellatur), vasa sanguinea et nervi (in mammalibus etiam musculi).
Supra cutem eminent denticuli (chondrichthyibus) aut squamae (osteichthyibus, reptilibus autem scuta) vel pennae (avibus) aut pili (mammalibus, inter quos Homo naevos quoque habet).
Bina depressiuncula cutis in buccis sita (praesertim in puellis inventa) gelasinus appellatur.
Morbi cutis[recensere | fontem recensere]
Gravis morbus cutis hominis est melanoma malignum. Propter viridem bilis colorem cutis hominum gravi morbo iecoris laborantium saepe flava fit (vide icterum).
Nexus interni
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Federative Committee on Anatomical Terminology (1998). Terminologia Anatomica. Stuttgart: Thieme
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- Alibardi, L. 2003. Adaptation to the land: The skin of reptiles in comparison to that of amphibians and endotherm amniotes. Journal of Experimental Zoology B Mol Dev Evol 298(1): 12–41. doi:10.1002/jez.b.24. PMID 12949767.
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad cutem spectant. |