Benzodiazepinum
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
---|
Benzodiazepinum est compositum chemicum psychotropicum, fusum ex benzeno et anulo diazepini , cum effectibus in systemate nervosum centrali anxiolyticis aut sedantibus[1] aut anticonvulsivis. Medici benzodiazepinis in tractandis et insomnia et anxietate et inquietudine utuntur.
Index
Historia[recensere | fontem recensere]
Anno 1955 Leo Sternbach in Nova Caesarea[2] primum benzodiazepinum, Chlordiazepoxidum, confecit.
Natura chemica[recensere | fontem recensere]
Structura chemica[recensere | fontem recensere]
Benzodiazepinum heterocyclus fusio chemica ex benzeno et 1,4-diazepino (heterocyclus cum quinque atomis carbonii et duabus nitrogenii) est. Praeter 1,4-diazepinum etiam 1,2-diazepinum et 1,3-diazepinum sunt neuter verum cum effectibus pharmacologicis 1,4-diazepini.
Ergo benzodiazepinis usitatis 1,4-diazepinum est, quae receptoria GABAA obsident.
Natura pharmacologica[recensere | fontem recensere]
Pharmacokinetica[recensere | fontem recensere]
Benzodiazepinum | Tempus semivitae biologicum .[3] (horae) |
Velocitas effectuum initii |
---|---|---|
Alprazolamum | 12 – 15 | intermedium |
Flunitrazepamum | 18 – 26 | intermedium |
Chlordiazepoxidum | 10 – 30 | intermedium |
Clonazepamum | 10 – 50 | leniter |
Diazepamum | 20 – 80 | velociter |
Lorazepamum | 10 – 20 | intermedium |
Midazolamum | 2 – 2.5 | velociter |
Oxazepamum | 5 – 10 | leniter |
Prazepamum | 50 – 200 | leniter |
Secundum tempus semivitae biologicum unumquodque benzodiazepinum in greges tres qui sunt dividi potest[4]:
- velociter proficiens (1 — 12 horae)
- intermedium proficiens (12 — 40 horae)
- leniter proficiens (40 — 250 horae)
Natura medicinalis[recensere | fontem recensere]
Benzodiazepini et tranquillantia (sedativa, hypnotica) et anticonvulsiva adhibentur.
Ordo mundi sanitarius in suo Systemate classificationis Anatomico Therapeutico Chemicoque benzodiazepina caudicibus et N05BA et N05CD recepit.
Nexus interni
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Nature Neuroscience: De benzodiazepinorum effectibus sedantibus
- ↑ Negotium: Hoffmann-La Roche
- ↑ http://goldbook.iupac.org/B00658.html
- ↑ Cardinali D, Monti J (2006). Chronopharmacologia et implicatio sua pharmacologiae somni. In: Pandi-Perumal S, Monti J. Clinical pharmacology of sleep. Basel: Birkhäuser. pp. 211–3. ISBN 9783764374402. (Anglice)