Persecutio Paganorum in Imperio Romano

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Diptychum eburneum sacerdae Cereris (circa annum 400 caelatum). Vultus deae amotus est et res in puteum iacta est de quo feliciter saeculo XXmo servata est.

Persecutio Paganorum in Imperio Romano coepit a regno Imperatoris Flavii Valerii Aurelii Constantini (280–337) et duravit usque ad finem imperii Romani, occidentalis et orientalis. Sed regna barbarica, facta Christiana, quae successerunt Imperio Romano easdem regulas contra paganos habuerunt. Hae leges in Europa Christiana perrexerunt in Francia usque ad leges de libertate religiosa tempore Rerum Novarum Francicarum decretas et in aliis regionibus Europae tardius.

Initio persecutionum sub regno Constantini[recensere | fontem recensere]

Imperator Constantinus decrevit expilationem nonnullorum templorum deis immortalibus consecratorum.

Constantius II, filius Constantini, primas leges contra paganos decrevit, imperavit ut omnia templa deorum clauderentur, vetuitque sacrificia deis immortalibus sub poena mortis, illeque primus altare statuamque Victoriae a curia amovi iussit, eoque imperante, Christiani ubique templa, monumenta mortuorum, statuas vastare et diruere inceperunt.

Ab anno 361 usque ad annum 375, tranquillitas quaedam evenit et persecutiones contra paganos minuerunt, sed haec tranquillitas episcopo Ambrosio minime placuit ita ut incitaret imperatores Gratianum, Velentinianum II, Theodosiumque ad persecutiones iterandas. Ita collegium Vestalium suppressit piasque virgines dispersit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • MacMullen, R. 1984. Christianizing The Roman Empire A.D.100-400. Yale University Press.