Besa

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Besa Denderae sculptus.

Besa[1] fuit deus Aegyptius antiquus foci domestici. Nanus aspectu scurrili et hilari erat, iam a quinto decimo saeculo notus et in amuletis apotropaïcis saepe figuratus. Saltatione et musica gaudebat. Diu deus minor mansit donec Ptolemaïco tempore magno favore populari frueretur.

Abydi in septentrionali Thebaïdis parte eius praeclarum oraculum quarto saeculo post Christum adhuc frequentabatur et Constantius II qui legem divinationem vetantem tulerat multos homines a notario Paulo maiestatis accusatos quod illum deum consuluissent perdidit[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]