Bubastis dea

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam fere homonymam: Bubastis

Bubastidis imagines aenei, Aevo Serotino Aegypti ficti.
Bubastis
Nomen Aegyptium
Hieroglyphica
W2 t
t
Translitteratio Bɜst.t

Būbastis[1] (-is, f.) (Aegyptie Bɜśt.t, prius fortasse /p’uˈʀastʰVtʰ/ dein /uˈβastʰǝ/) in religione Aegyptia est dea solaris et fecunditatis, quae gravidas mulieres tuebatur. Nonnulli eam habent esse iterationem Sachmis. Cultus eius fontem praecipuum habebat in urbe eiusdem nominis, Bubastis. Bubastis erat uxor Phthae, ex quo mater erat dei Miysis. A tempore Hellenistico Bubastis habebatur esse filia Isidis et Osiridis. Patrona quoque erat felium

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ovidii Metamorphoseon 9.690–695: "Cum qua latrator Anubis / sanctaque Bubastis variusque coloribus Apis, / quique premit vocem digitoque silentia suadet, / sistraque erant numquamque satis quaesitus Osiris / plenaque somniferis serpens peregrina venenis."