Numen

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Numen (a nuendo) est momentum quod ab anima sed non sensibus percipi potest. Vocabulum Latinum vires potentiales significat, quae cursum eventuum, vel loco proprio vel toto orbe terrarum, ducit, in Romana philosophiae religionisque cogitatione adhibita. Multa nomina deorum Italicorum hanc 'praesentiae numinosae' significationem in omnibus mundi naturalis casibus ut videntur quotidianis obscurare potest.[1]

Vox etiam in cultu imperatoris Romae antiquae adhibitum est, ad dicendum custodem animatum, naturam caelestem, vel divinas imperatoris vivi vires, quod significat viam imperatoris vivi adorati sed eum deum ad verbum non appellantem.

Vocabulum numen a sociologistis adhibetur ad dicendam notionem virium magicarum quae in re ipsa inhaeret, praecipue de notionibus in memoria culturae Occidentalis scribentibus. Hoc sensu adhibito numen est vox quae paene vocis mana idem significat; nonnulli autem auctores voce mana solum pro notionibus magiae in Polynesia et Asia Meridiorientali uti malunt.

Significatio[recensere | fontem recensere]

Cultus Romanus antiquus[recensere | fontem recensere]

Apud Georgium Dumézil hanc locum legimus:

Significatio ad verbum simpliciter est 'nutus', vel acuratius, quia formatio passiva est, 'quod a nutu generatur', sicut flamen est 'quod a flatu generatur", h.e. 'venti impetus'. Quod 'effectus vel expressio virium" significare factum est—non, ut noscere debeat, 'vires' ipsae.[2][3]

Ergo numen (divinitas) humana specie non induitur (quamquam attributum personale esse potest), et a deo distingui debet.[4]

Cultus imperatoris[recensere | fontem recensere]

Cultus Augusti a Tiberio promotus est, qui Aram Numinis Augusti dedicavit.[5] In hac verborum ratione, voces numen et genius distingui possunt.[6]

Religio Christiana[recensere | fontem recensere]

Locutio "numen eris caeloque redux mirabere regna" videtur in versu 129 poematis Metrum in Genesin,[7] Hilario Arelatensi tributi.[8]

Usus[recensere | fontem recensere]

Cicero hac voce ad significandas "vires activas" dei Romani utitur.[9] Vergilius forma plurali in Aeneide ("magna numina precari") utitur.[10][11] Per voces simulacra numinum Tacitus historicus mentionem facit "signorum virium activarum."[12] Gaius Plinius Caecilius Secundus de "numine historiae," 'divinas historiae vires' significans, loquitur.[13] Lucretius praeterea locutionem "numen mentis" usurpat.[14][15] Locutio Numen inest in Fasti, poemate Ovidii (III, 296), invenitur.[16] Cuius interpretatio, et praecipue exactus vocis numinis sensus, late in litteris disceptus est.[17]

Vox numen ad Deum Christianum spectans temporibus hodiernis multis modis usurpata est:

Similitudines numinis in aliis societatibus[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Animisticus religionis Romanae aspectus in omnibus disceptationibus generatim observatur, quamquam ut "phasis" quae primis et fundamentalissimis stratis in falsa religionis Italicae exemplari evolutionaria propria est, "plerumque fictio academica" a Kevin McGeough habetur in "Numinous Forces and Other scholarly Inventions" in The Romans: New Perspectives (2004:179). "Scholars may have to content themselves with nodes of meanings for the Italic gods rather than hard-and-fast definitions," ait Carolus Robertus Phillips III, in "A Note on Vergil's Aeneid 5, 744," Hermes 104.2 (1976:247–249) p. 248, cum bibliographia recente. Gerhardi Radke classificatio formarum et significationum horum nominum in Die Götter Altitaliens (Monasterii: 1965) habita est "unwarranted precision" in recogitatione ab A. Drummond promulgata (The Classical Review, Nova Series, 21(1971):239–241). Iunctio et seiunctio cognominum Latinorum et Italicorum deorum, speciem multitudinis deitatum gignentes, a Iesse Benedicto Carter classice in De Deorum Romanorum Cognominibus: Quaestiones Selectae (Lipsiae: 1898) persecatae sunt.
  2. Anglice: "The literal meaning is simply 'a nod', or more accurately, for it is a passive formation, 'that which is produced by nodding', just as flamen is 'that which is produced by blowing', i.e., a gust of wind. It came to mean 'the product or expression of power'—not, be it noted, power itself."
  3. Georgius Dumézil, Archaic Roman Religion: With an Appendix on the Religion of the Etruscans (Baltimorae: Johns Hopkins University Press, 1996).
  4. Cyril`Bailey, The Religion of Ancient Rome (Archibald Constable, 1907), liber inventum in Proposito Gutenbergiano.
  5. Duncan Fishwick (1969), Genius and Numen Harvard Theological Review 62(3):356–367. Commentarius iterum impressus in Fishwick 1990.
  6. Fishwick, Duncan (May 1970). "'Numina Augustorum". The Classical Quarterly (New Series) 20 (1): 191–197  Reprinted in Fishwick, D. (1990).
  7. Gottfried Kreuz; Pseudo-Hilary (2006). Pseudo-Hilarius Metrum in Genesin, Carmen de Evangelio: Einleitung, Text und Kommentar. Verlag der Österreichischen Akademie der Wissenschaften. ISBN 978-3-7001-3790-0 .
  8. Pavlovskis, Zoja (December 1989). "The Pastoral World of Hilarius' "in Genesin"". The Classical Journal 85 (2): 121–132 .
  9. M. Tullius Cicero, De divinatione, 1.120.
  10. P. Vergilius Maro, Aeneis, 3.634.
  11. Anglice: "prayed to the great gods." Vergilius, Eclogues, Georgics, Aeneid, ab H. R. Fairclough conversa, Loeb Classical Library 63 & 64 (Cantabrigiae: Harvard University Press. 1916).
  12. C. Cornelius Tacitus, Annales, 1.10.
  13. C. Plinius Caecilius Secundus, Epistulae, 9, 27, 1.
  14. T. Lucretius Carus, De Natura rerum 3.144.
  15. Anglice: "bidding of the mind"; Lucretius, De Rerum Natura, liber ab R. Allison conversus (Londinii: Arthur Humphries, 1919).
  16. Ovid, Fasti, a Iacobo Georgio Frazer (Cantabrigiae: Loeb Classical Library, Harvard University Press; Londiniin, William Heinemann Ltd., 1931).
  17. Rose, Herbert Jennings (October 1935). "Nvmen inest: 'Animism' in Greek and Roman Religion". Harvard Theological Review 28 (4): 237–257 
  18. Benjamin Daydon Jackson; Theodor Magnus Fries (22 Decembrus 2011). Linnaeus. Cambridge University Press. ISBN 978-1-108-03723-5 .
  19. http://kb.wisc.edu/page.php?id=11472
  20. Clive Hart; James Joyce (1974). A concordance to Finnegans wake. P. P. Appel .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Fishwick, Duncan. 1990. The Imperial Cult in the Latin West. Novi Eboraci: Brill. ISBN 9004071792.
  • Otto, Rudolf. 1936. The Idea of the Holy: An Inquiry Into the Non Rational Factor in the Idea of the Divine. Ed. retractata. Londinii: Oxford University Press. Iterum prolatus: Kessinger Publishing ( 2004), ISBN978-1-4179-7875-5 (situs accessus 11 Septembris 2013).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!
stipula Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!
Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!