Roman numeral 10000 CC DD.svg

Magia (mystica)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: magia

"Circulus Magicus", ab Iohanne Gulielmus Waterhouse anno 1886 pictus.
Baculum magicum quo magia effectatur. Latine dixit: "Vi veri universum vivus vici."

Magia[1] (-ae, f.) vel ars magica[1] est modus supernaturalis res mutandi vel portendi. Qui magia utitur dicitur magus aut maga vel saga.

Ad res actuales mutandas vel futuras portendas, magus vel saga potestates supernaturales seu extraordinarias appellat, verbis, precibus, formulis, phyltribus, sussuris, saltationibus, instrumentis, et aliis ritibus agendis. Inter res supernaturales invocatas ad causam sunt animae e et daemones.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Nomen magia provenit ex verbo Graeco μαγεία, mageía seu "fascinatio" vel "deceptio", quod invicem provenit ex verbo Persico Magus, significans sacerdotem Medicum.

Imago popularis[recensere | fontem recensere]

Popularis sagarum imago ubi per coelum in scopis volitant.

Origines[recensere | fontem recensere]

Ioannes Baldung Grien: Sagae, Tabula secata anno 1508.

Magia in populari medicamenti et remedii studio incepit. Magus quidem primitus medicus Persicus vocatur. Plerumque in pagis materfamilias et veteres feminae, quorum munus erat coquere, ut sagae fungebant.

Remedia traditionalia preces, saltationes, potiones et phyltri, et diaetas speciales includebant. Sagae herbas, fungos, radices, et ranas secundum traditiones coquebant ut iura aut theae medicinales creantur. Saepe hi remedii naturam psychotropicam ostendebant, qua spiritii et manes videntur. Vulgus quamobrem medicinam haud ab potestatibus supernaturalibus distinxerunt.

Medium Aevum[recensere | fontem recensere]

Medio Aevo creditus est duo genera principalia esse: Magia benefica et malefica vel alba et nigra. Primae origo Deus est, secundae Diabolus. Exemplum magiae nigrae Simon Magus fuit, albae Salomon Rex. Sanctos creditus est miracula facere posse.[2]

Pictura in Monasterio Rila in Bulgaria, quae magiam traditionalem popularemque condemnat; saeculi undevicensimi.
Lapis ruber aetatis Graecae cum Herculis effigie viribus supernaturalibus praeditus.

Genera[recensere | fontem recensere]

  • Alchemia, studium quo metalla et materiae inter se transformentur
  • Augurium, ubi signa et portenta intepretatur ut futurum praedicatur
  • Astrologia, ubi astra et alia indicia mundana usurpatur ut futurum praedicatur
  • Praesentio, quo futurum mente apprehendatur
  • Telecinesis, quo res distantes mente movantur
  • Teleportatio, quo homo se subito trans distantias portat
  • Incantatio, ubi magus vel saga carminibus aut verbis dictis hominem aut bestiam adficit aut movit
  • Transformatio, ubi homines in animalia transformantur
  • Veneficium, ubi phyltri et venena creantur
  • Maleficium, seu magia malefica, magia qua mala fortuna in homines imponatur, aut homines defraudentur vel fallantur

Magia in cultura populari[recensere | fontem recensere]

Magia in operibus generum phantasmatis sive phantasmatis mediaevalis sive supernaturalia maxime invenitur. Praeclara opera sint Terra Media, Harrio Potter, Vampire Diaries, Final Fantasy et Warcraft. Magia etiam in omnibus ludis MMORPG fantasiae mediaevalis apparet, tum tales ludi saepe magnopere gignati sunt. Certa opera, sicut Harrius Potter et Vampire Diaries, spells? per sententias Latinas proclamare adhibent. Libri spells res communes in multis operibus quoque sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda. Norstedts Akademiska Förlag, Holmia, 2009.
  2. Jacques le Goff: Kultur des europäischen Mittelalters, Knaur: Monaci et al. 1970, p. 784.

Nexus interni[fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad magiam spectant.